279. Ergo ne pauciores principari iustum et divites? si igitur et illi hoc faciant, et diripiant, et possessiones auferant multitudinis, hoc est iustum? Alterum ergo. Hoc quidem igitur quod sint prava omnia et non studiosa, manifestum.
280. Sed epiiches principari oportet et dominos esse omnium: igitur necesse alios omnes inhonoratos esse, qui non honorantur politicis principatibus: principantibus autem semper eisdem, necessarium esse alios inhonoratos.
281. Sed unum studiosissimum principari melius. Sed adhuc hoc magis oligarchicum. Qui enim inhonorati plures.
282. Sed forte dicet utique aliquis dominativum totaliter hominem esse habentem accidentes passiones circa animam, sed non legem pravum.
283. Si igitur sit lex quidem, oligarchia autem vel democratia, quid differret de dubitatis? accident enim similiter dicta prius.
284. De aliis quidemigitur altera sit aliqua ratio. Quod autem oportet dominans esse magis multitudinem, quam optimos quidem, paucos autem, videbitur utique solvie et alicuius habere dubitationem, forte autem utique veritatem.
285. Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit, cum convenerint, esse meliores illis, non ut singulum, sed ut simul omnes; veluti comportare caenam, iis quae ex una expensa elargitae sunt. Multis enim existentibus, unumquodque partem habere virtutis et prudentiae, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos sensus habentem sic et quae circa mores et circa intellectum: propter quod et melius qui multi, et quae musicae opera et quae poetarum. ALii enim aliam particulam aliquam, omnia autem omnes.
286. Sed hoc differunt studiosi virorum ab unoquoque multorum sicut a non bonis bonos aiunt, et picta per artem a veris, eo quod collecta sint dispersa seorsum in unum, quoniam separatum quidem pulchrius habere picto, hoc quidem oculum, aliquo autem altero alteram particulam.
287. Siquidem igitur circa totum populum et circa totam multitudinem, contingit hanc esse differentiam ultorum ad paucos studiosos, immanifestum. Forte autem per Iovem, palam quod de quibusdam impossibile, eadem enim utique ratio et in bestiis congruet: equidem quid differunt quidam a bestiis? ut consequens est dicere. Sed circa aliquam multitudinem nihil prohibet quod dictum est, esse verum.
Postquam Philosophus distinxit politias secundum distinctionem principatuum, et declaravit cuius gratia civitas est instituta, in parte ista inquirit quem oportet esse principantem in civitate. Et quia principatus debet distribui secundum excessum alicuius boni, inquirit secundum cuius excessum debeant distribui. Et secundum hoc dividitur ista pars in duas partes.
In prima inquirit quem oportet esse principantem in civitate.
Secundo inquirit secundum cuius excessum debeat distribui, ibi, quoniam autem et cetera.
Prima in duas.
In prima movet dubitationem, tangens quasi solutionem.
Secundo arguit contra solutionem, ibi, sed haec et cetera.
In prima dicit quod postquam determinatum est ad quod politiae debent distingui secundum distinctionem principatuum, sequitur dubitatio, scilicet quem oportet dominantem esse in civitate. Cum autem oporteat aliquem esse dominantem: aut dominabitur multitudo, sicut in politia quae est status popularis; aut divites ut in statu paucorum; aut virtuosi, sicut in statu optimatum; aut unus optimus, sicut in regno; aut unus pessimus, sicut in tyrannide.
Deinde cum dicit sed haec omnia arguit contra ista singula, et ad minus contra plura. Et dividitur in duas.
In prima facit quod dictum est.
Secundo specialiter inquirit, utrum magis expediat multitudinem dominari aut paucos virtuosos, ibi, de his et cetera.
Prima adhuc in duas.
Primo arguit quod non expedit dominari multitudinem, aut divites.
Secundo quod nec unum studiosum, ibi, sed unum et cetera.
Adhuc prima in duas.
Primo ostendit quod non expedit multitudinem dominari.
Secundo, quod nec paucos divites, ibi, ergo ne pauciores et cetera.
Prima in tres, secundum quod probat per tres rationes quod non expedit multitudinem dominari.
Secunda, ibi, rursumque et cetera.
Tertia, ibi, adhuc et actiones et cetera.
In prima dicit quod omnia ista videntur habere difficultatem. Si enim dicatur quod expedit multitudinem pauperum dominari, cum huiusmodi multitudo potentiam habeat et sine virtute, sic sequetur quod diripient propter indigentiam et potentiam bona divitum. Sed est ne hoc iniustum? Quasi diceret, sic. Secundum enim virtutem civitas debet habere dominium iustum. Quare manifestum est quod iniustitia extrema est haec, idest pessima.
Deinde cum dicit rursumque omnibus ponit secundam rationem. Et dicit quod, si dicatur quod expedit multitudinem dominari, sequetur sicut prius, quod diripient bona divitum et paucorum, sicut virtuosorum. Sed hoc est destruere civitatem. Sed virtus non destruit illud cuius est, quod habet eam, nec quod iustum est corrumpit civitatem: quare manifestum est quod illa lex quae praecipit multitudinem dominari, non est iusta: non igitur expedit multitudinem dominari.
Deinde cum dicit adhuc et ponit tertiam rationem. Et dicit quod omnes operationes, quas facit tyrannus, ut tyrannus est, iniustae sunt, quia tyrannus per potentiam suam violentiam facit et accipit bona subditorum: talis autem operatio iniusta est. Sed ubi multitudo dominatur, facit violentiam divitibus ad modum tyranni diripiendo bona eorum; et ideo manifestum est quod multitudo est sicut tyrannus: quare operationes multitudinis sunt iniustae, ergo non expedit multitudinem dominari.
Deinde cum dicit ergo ne ostendit quod non est iustum dominari paucos divites. Et dividitur in duas.
In prima ostendit quod non expedit paucos divites dominari.
Secundo quod nec virtuosos, sive paucos sive plures, ibi, sed epiiches et cetera.
In prima dicit quasi interrogando: est ne iustum pauciores divites dominari in civitate? Quasi dicat: non est iustum pauciores dominari, quia per potentiam suam diripient bona pauperum et possessiones; sicut e contrario multitudo si dominaretur; et sic iustum esset divites diripere bona multitudinis et e contrario iustum esset multitudinem diripere bona divitum. Sed hoc est iniustum, ut visum est: quare manifestum est quod pravum et iniustum est et non studiosum divites paucos dominari.
Deinde cum dicit sed epiiches ostendit quod non est iustum dominari virtuosos, sive plures, sive paucos. Aliquis enim diceret quod verum est quod non expedit dominari nec paucos divites, nec multitudinem; sed bene expedit et iustum est virtuosos dominari et esse dominos inter omnes. Sed istud videtur esse falsum: quia si soli virtuosi principentur, omnes alii erunt inhonorati, quia non attingunt ad honorem principatus, quia principatus honores sunt. Sunt enim praemium virtutis, et hoc est honor, sicut dicitur primo et quarto Ethicorum. Ergo qui non attingit ad principatum, non attingit ad honorem. Principantibus igitur virtuosis alii remanent inhonorati: sed hoc est inconveniens. Est enim hoc causa dissensionis: omnes enim appetunt honorem naturaliter, propter quod appetunt honorari a bonis et sapientibus qui melius et rectius possent iudicare. Si ergo auferatur eis honor, sequitur dissensio et multa mala in civitate: quare non est iustum virtuosos dominari.