Bellare
Quod bellare nullus eligit per se uel eius quod est bellare gracia uel preparare bellum; alioquin deficientibus hostibus ciues et amicos oppugnarent ne pugne deficerent, set talis esset uiolenter occisor.
Vox 10
Benefacere
Quod benefacere est operosius, bene pati autem illaboriosum uidetur esse; et ideo benefacientes plus diligunt beneficiatos, cum ea que laboriose fiunt magis diligantur.
Vox 11
Benefactor
Quod benefactores beneficiatos uidentur magis amare quam beneficiati benefacientes; et cum hoc uideatur preter racionem, queratur racio huius.
Quod benefactor plus diligit beneficiatum, quia beneficiatus est opus benefacientis et sicut omnis homo plus diligit proprium opus quam diligatur, sicut poetis accidit qui diligunt plus sua poemata.
Quod benefactor plus diligit beneficiatum quam e conuerso; et ponit sex confirmancia suam solucionem.
Vox 12
Beneficium
Quod si beneficium aliquis ab amico accipit qui sperat beneficiari, debet ei resoluere sponte secundum dignitatem eorum que accipit.
Quod accipientes beneficia paruificant, dantes uero extollunt beneficia que dederunt.
Quod beneficia suscepta magis sunt retribuenda quam dare aliquid amicis, sicut mutuum cui debet reddendum magis quam amico dandum.
Vox 13
Beniuolencia
Quod beniuolencia uidetur esse amicicia et non est; est enim ad ignotos et latens, amicicia autem non.
Quod beniuolencia non est amacio, quia amacio cum consuetudine, beniuolencia autem ex repentino, quemadmodum circa agonistas accidit.
Quod beniuolencia est principium amicicie.
Quod beniuolencia si fiat diuturna fit amicicia, set non illa que est propter utile et delectabile.
Vox 14
Beniuoli
Quod beniuoli superficialiter diligunt, quia nichil uolunt cooperari.
Quod beniuoli dicuntur qui uolunt bona aliis, si non idem ab illis fiat, et si contingat quod illud idem accidat isti de isto quod amet ipsum, erit ibi beniuolencia cum contrapassione.
Vox 15
Bonum
Quod bonum est quod omnia appetunt.
Quod idem bonum unius hominis et ciuitatis, set maius et perfeccius et diuinius gentis et ciuitatis.
Quod de bono humano sufficienter determinabitur, si secundum subiectam materiam manifestetur.
Quod bona de quibus ciuilis intendit non sunt posita a natura, set lege.
Quod Platonici posuerunt bonum quod secundum se ipsum est bonum et est causa omnibus essendi bonum formaliter et non effectiue, quia sic bene dixissent.
Quod bonum secundum se per prius dicitur et uniuersaliter bonum quam quod est quedam propago uel accidens.
Quod bonum equaliter dicitur enti.
Quod bonorum omnium non est una ydea, quia sic esset sciencia una.
Quod non est magis bonum quod diuturnius et unius diei.