Bestialitas Brutishness Quod bestialis turpitudo uel delectacio extra terminos est malicie. Brutish is the baseness or desire beyond limits of vice. Quod bestialitati opponitur uirtus quedam diuina et eroica. Virtue opposed to brutishness is divine and heroic. Quod bestialitas maxime inuenitur in barbaris. Brutishness is chiefly found in barbarians. Quod bestialitas est minor malicia incontinencia humana, set terribilior. Brutishness is less evil than human incontinence, but is more frightening. Quod bestiales delectaciones sunt homines pregnantes rescindere et pueros deuorare. Vox 8 Barbari Quod barbarorum quedam genera sunt ex natura irracionales solum sensu uiuentes. Vox 9 Bellare Quod bellare nullus eligit per se uel eius quod est bellare gracia uel preparare bellum; alioquin deficientibus hostibus ciues et amicos oppugnarent ne pugne deficerent, set talis esset uiolenter occisor. Vox 10 Benefacere Quod benefacere est operosius, bene pati autem illaboriosum uidetur esse; et ideo benefacientes plus diligunt beneficiatos, cum ea que laboriose fiunt magis diligantur. Vox 11 Benefactor Quod benefactores beneficiatos uidentur magis amare quam beneficiati benefacientes; et cum hoc uideatur preter racionem, queratur racio huius. Quod benefactor plus diligit beneficiatum, quia beneficiatus est opus benefacientis et sicut omnis homo plus diligit proprium opus quam diligatur, sicut poetis accidit qui diligunt plus sua poemata. Quod benefactor plus diligit beneficiatum quam e conuerso; et ponit sex confirmancia suam solucionem. Vox 12 Beneficium Quod si beneficium aliquis ab amico accipit qui sperat beneficiari, debet ei resoluere sponte secundum dignitatem eorum que accipit. Quod accipientes beneficia paruificant, dantes uero extollunt beneficia que dederunt. Quod beneficia suscepta magis sunt retribuenda quam dare aliquid amicis, sicut mutuum cui debet reddendum magis quam amico dandum. Vox 13 Beniuolencia Quod beniuolencia uidetur esse amicicia et non est; est enim ad ignotos et latens, amicicia autem non. Quod beniuolencia non est amacio, quia amacio cum consuetudine, beniuolencia autem ex repentino, quemadmodum circa agonistas accidit. Quod beniuolencia est principium amicicie. Quod beniuolencia si fiat diuturna fit amicicia, set non illa que est propter utile et delectabile. Vox 14 Beniuoli Quod beniuoli superficialiter diligunt, quia nichil uolunt cooperari. Quod beniuoli dicuntur qui uolunt bona aliis, si non idem ab illis fiat, et si contingat quod illud idem accidat isti de isto quod amet ipsum, erit ibi beniuolencia cum contrapassione. Vox 15