Amantes Quod amantes fistulas non possunt sermonibus attendere qui sibi dicuntur; et ideo quando multum gaudemus in amicicia non possumus discernere alia. Vox 24 Amator Quod amatores ridiculosi uidentur qui reputant se tantum amari quantum amant, si in eis forte non est quod amari debeat; set si est equaliter forte dignificandum. Quod amatores sui ipsius increpantur. Quod amatores sui sunt illi secundum opinionem uulgi qui plus sibi ipsis tribuunt de pecuniis et temporalibus honoribus et delectacionibus, quia talia credunt esse optima, et dant totum concupiscenciis et irracionali parti anime; et ideo tales digne exprobrantur. Vox 25 Amare Utrum amare debeat aliquis maxime se ipsum uel amicum. Vox 26 Amor Quod amor non est cuiuscumque, set obiecti desiderati quod est amabile; quod quidem diuiditur per bonum, delectabile et utile, quorum duo, scilicet bonum et delectabile, diliguntur ut fines, utile autem ut id quod confert ad utrumque. Vox 27 Anima Quod de partibus anime determinatum est quantum pertinet ad quesita, quia certificare in plus operosius est propositis, et sufficienter dictum est in exterioribus sermonibus, id est in libro de anima. Quod parcium anime hoc quidem irracionale, hoc autem racionem habens; et nichil differt ad presens utrum predicta duo sint distincta ad inuicem sicut partes uel totum. Quod in anima est aliquid innatum quod aduersatur et obuiat racioni. Quod in anima licet non uideamus est distortum motum sicut in corporibus. Quod in anima sunt tria, passiones, potencie et habitus, et horum aliquod erit uirtus; et exemplificat de quolibet illorum. Vox 28 Animal Quod omnia animalia discernunt cibos et hiis quidem gaudent, hiis autem non. Quod animalium quoddam est contumeliosum, quoddam stolidum, quoddam uorax. Quod animal semper laborat in uidendo et audiendo. Quod omnia animalia carent felicitate, quia priuata operacione speculatiua. Quod nullum aliorum animalium felix est, quia nequaquam communicant speculacione. Vox 29 Amacio Quod cum amacio sit similis accioni, magis inest illi qui habundat in agendo. Vox 30 Appetitus Quod appetitus delectabilis est insaciabilis et ex omni parte insipienti, et concupiscencie opera propria auget secundum quod similia sunt. Quod appetitus est medii. Vox 31