Amicabilia
Quod qui amicabilia opera cito ad inuicem faciunt habent uoluntatem amicicie que uelox est, set nondum amiciciam si non et amabiles sint et hoc sciant.
Quod amicabilia ad amicos oriuntur et determinantur ab hiis que habet homo ad se ipsum.
Vox 18
Amabile
Quod non omne amabile, set bonum.
Quod amabile et eligibile est quod est simpliciter bonum, secundum quid uero amabile quod unicuique bonum est et delectabile; bonus autem propter ambo hec.
Vox 19
Amacio
Quod amacio assimulatur passioni, amicicia uero habitui, cum sit cum readamacione et secundum eleccionem, eleccio autem ab habitu, eo quod unus alteri uult bonum sui gracia; set amacio que contingit esse ad inanimata est sine readamacione et sine eleccione.
Vox 20
Amicicia
Quod amicicia est medietas in operibus omnibus que pertinent ad uitam; habundans autem nullius gracia dicitur placidus, set utilis gracia blanditor; qui autem deficit, in omnibus indelectabilis, est litigiosus et discolus.
Vox 21
Amicus
Quod que fiunt per amicos per nos aliqualiter fiunt; principium enim mouens ad operandum est in nobis.
Quod amicus uult bonum amico propter se; set ridiculum est uino uelle bonum, set, si uult saluari ipsum, per accidens uult sibi bonum, ut postmodum bibat.
Quod amici uolunt commanere per diem et conuiuere.
Quod qui propter utile sunt amici minus sunt amici quam qui propter delectabile, et minus permanent; talis enim amicicia simul cum conferente dissoluitur.
Quod propter utile dicunt homines amicos sicut ciuitates gracia conferentis in compugnacionibus.
Quod propter delectacionem dicunt eciam amici sicut pueri qui se ad inuicem diligunt.
Quod praui possunt esse amici propter utile et delectabile, in hiis similes existentes; set secundum se non sunt amici simpliciter.
Quod sicut in aliis uirtutibus quidam sunt boni secundum actum, quidam secundum habitum, sic et in amicicia quidam sunt amici secundum actum conuiuentes delectabiliter sibi ipsis, et quidam secundum habitum sicut dormientes et qui sunt separati secundum loca qui habent habitum quo post amicabiliter operantur.
Quod amicorum nichil sic est ut conuiuere; commorari enim per diem simul et beati appetunt, solitarios esse autem non conuenit hiis.
Quod beati et alii querunt amicos delectabiles quos oportet bonos esse et sibi ipsis, et sic ipsis existent quecumque oportet amicis existere.
Queritur utrum amici amicis uelint maxima bona, puta deos esse, cum per maxima bona soluatur amicicia.
Quod amicus superexcellens est adulator si extra medium trahatur.
Quod amicus magis laudatur ex amare, et ex hoc patet imperfeccio amicicie eorum qui uolunt magis amari quam amare.
Quod amici illi sunt maxime mansiui et amicicia talium, in quibus fit scilicet amare et amari secundum dignitatem utriusque, quia si sint inequales in dignitatibus, per hoc efficiuntur equales secundum proporcionem, quando quilibet accipit quod sibi debetur; et maxime sunt mansiui qui sunt similes in uirtute.
Quod amicus uirtuosus non ministrat amico praua, set magis prohibet eum; et sic, cum sint mansiui in uirtute, erunt mansiui in amicicia.
Quod amicorum sunt omnia communia.
Quod quando uterque amicorum dignificat se plus debere accipere ab altero quam e conuerso, fit diuersa accusacio et dissoluitur amicicia.
Quod melior et superexcellens amicus existimat conuenire ipsi plus habere, quia meliori et utiliori plus debet tribui, quia si non redditur cuilibet secundum dignitatem operum, erit seruitus eius qui plus impendit et non amicicia.
Quod amicus superexcellens debet plus accipere quemadmodum in pecuniarum communicacione plura accipiunt conferentes plura.
Quod amicus indigens et deterior e conuerso existimat se plus debere accipere, quia amici boni est quod sufficiat amico et in suis necessariis; aliter enim inutile esset amicicia sua, si inferior nichil reciperet ab amico suo superiori.
Quod amici boni est quod sufficiat amico in suis necessitatibus.