Calipso
Quod Calipso monebat hoc: extra fumum custodi nauem et undam.
Vox 5
Cause
Quod cause uidentur esse quatuor, scilicet natura, necessitas, fortuna et intellectus.
Vox 6
Citharedus
Quod sicut citharizando efficitur quis citharedus, sic iusta faciendo iustus et sic de aliis.
Vox 7
Cecus
Quod ceco naturaliter uel ex infirmitate uel plaga nullus improperabit, set magis miserebitur; set eum qui ex uini potacione uel alia utique incontinencia, omnis utique increpabit.
Vox 8
Castrimargi
Quod castrimargi uocantur qui preter indigenciam replent uentrem et supra debitam sibi quantitatem assumunt et tales sunt multum bestiales.
Vox 9
Clauis
Quod clauis dicitur equiuoce que sub collo animalis et qua hostia clauduntur.
Vox 10
Cibi delectacio
Quod cibi delectacio est communis et naturalis a natura communi, quia omnis homo quandoque appetit cibum quando famescit, et quandoque humidum quando sitit, et quandoque utrumque.
Vox 11
Causa
Quod si nullus sibi est causa eius quod est malefacere, sic nec eius quod est benefacere.
Vox 12
Concausa
Quod sumus concause habituum uirtutum.
Vox 13
de Circumstanciis
Quod de circumstanciis non malum determinare.
Vox 14
de Comparacione
De comparacione medii ad extrema et extremorum ad inuicem.
Vox 15
de Concupiscencia
Quod concupiscencia et ira non sunt causa inuoluntarii.
Quod concupiscencia est delectabilis et tristis, eleccio uero non.