Castrimargi
Quod castrimargi uocantur qui preter indigenciam replent uentrem et supra debitam sibi quantitatem assumunt et tales sunt multum bestiales.
Vox 9
Clauis
Quod clauis dicitur equiuoce que sub collo animalis et qua hostia clauduntur.
Vox 10
Cibi delectacio
Quod cibi delectacio est communis et naturalis a natura communi, quia omnis homo quandoque appetit cibum quando famescit, et quandoque humidum quando sitit, et quandoque utrumque.
Vox 11
Causa
Quod si nullus sibi est causa eius quod est malefacere, sic nec eius quod est benefacere.
Vox 12
Concausa
Quod sumus concause habituum uirtutum.
Vox 13
de Circumstanciis
Quod de circumstanciis non malum determinare.
Vox 14
de Comparacione
De comparacione medii ad extrema et extremorum ad inuicem.
Vox 15
de Concupiscencia
Quod concupiscencia et ira non sunt causa inuoluntarii.
Quod concupiscencia est delectabilis et tristis, eleccio uero non.
Quod in concupiscenciis naturalibus pauci peccant.
Quod quedam concupiscencie sunt communes et quedam proprie.
Quod concupiscencias infirmas et non prauas non sequi non est uenerabile.
Quod concupiscencia uidetur habere racionem patris et amicorum.
Quod concupiscencie bonorum sunt laudabiles, turpium autem uituperabiles.
Quod concupiscencie uenereorum insanias faciunt.
Quod concupiscencia, statim cum nunciatur per sensum uel racionem delectabile, tendit in fruicionem.
Vox 16
Consilium
Quod nullus consiliatur de eternis, puta de mundo utrum eternus et de costa et dyametro, neque de hiis que in motu que semper eodem modo sunt.
Quod consilium est de operabilibus que sunt in nobis.
Quod nullus Lacedemoniorum consiliatur qualiter Scite optime conuersentur.