Certitudo
Quod certitudo non similiter est querenda in omnibus modis scienciarum.
Vox 19
Ciuilis
Quod ciuilis est ordinare unumquemque quales de numero disciplinarum debeat addiscere.
Quod ciuilis habet sub se preciosissimas arcium, utputa militarem, yconomicam et rethoricam.
Quod ciues sustinent pericula propter eas que ex legibus increpaciones.
Quod ciuilis utitur omnibus aliis imponens eis quid oportet operari et a quibus abstinere.
Quod ciuilis intendit ciues bonos facere et legum obauditores.
Quod ciuiliter conuersari dicuntur qui circa particularia operantur.
Vox 20
Conueniencia
De conueniencia speculatiui et practici intellectus, quia uterque est extremorum, et non racio.
Vox 21
Continuum
Quod in omni continuo diuisibili est accipere, hoc quidem plus, hoc autem minus, hoc uero equale.
Vox 22
Continens
Quod continens operatur est permansiuus in racione, incontinens egressiuus.
Quod continens sciens concupiscencias esse prauas non agat eas propter racionem, set incontinens uincitur passione.
Quod continens non sit permansiuus in racione et incontinens egressiuus.
Quod continens dicitur qui uincit passiones a quibus multi uincuntur.
Quod continens est medius duorum quorum quidam plus gaudent quam oportet, quidam uero minus.
Quod continens et temperatus potentes sunt ex habitu non relinquere ordinem racionis propter passiones corporales.
Quod continens habet plurimas concupiscencias, set non ducitur; temperatus autem non habet nec delectatur.
Vox 23
Continencia
Quod continencia non est uirtus set quedam mixta.
Quod continencia et perseuerancia uidentur studiosorum et laudabilium esse.
Quod continencia et incontinencia et temperancia et intemperancia simpliciter dicta tantum sunt circa passiones humanas.
Quod continencia est eligibilior perseuerancia, sicut uincere quam solum se tenere.
Quod continencia, cum sit medium, est de numero studiosorum.
Quod continencia et incontinencia sunt circa excellens multorum habitum.
Vox 24
Comestio carbonum
Quod comestio carbonum et terre et masculorum concubitus omnia accidunt propter perniciosam naturam et consuetudinem, et horum non est continencia proprie cum non sint per se delectabilia nature humane.