Concausa Quod sumus concause habituum uirtutum. Vox 13 de Circumstanciis Quod de circumstanciis non malum determinare. Vox 14 de Comparacione De comparacione medii ad extrema et extremorum ad inuicem. Vox 15 de Concupiscencia Quod concupiscencia et ira non sunt causa inuoluntarii. Quod concupiscencia est delectabilis et tristis, eleccio uero non. Quod in concupiscenciis naturalibus pauci peccant. Quod quedam concupiscencie sunt communes et quedam proprie. Quod concupiscencias infirmas et non prauas non sequi non est uenerabile. Quod concupiscencia uidetur habere racionem patris et amicorum. Quod concupiscencie bonorum sunt laudabiles, turpium autem uituperabiles. Quod concupiscencie uenereorum insanias faciunt. Quod concupiscencia, statim cum nunciatur per sensum uel racionem delectabile, tendit in fruicionem. Vox 16 Consilium Quod nullus consiliatur de eternis, puta de mundo utrum eternus et de costa et dyametro, neque de hiis que in motu que semper eodem modo sunt. Quod consilium est de operabilibus que sunt in nobis. Quod nullus Lacedemoniorum consiliatur qualiter Scite optime conuersentur. Quod consilium non est circa certas disciplinas, puta qualiter est scribendum Scribis. Quod consilium est de hiis que fiunt per nos non eodem modo, sicut de operacione medicine, et negociatiua et gubernatiua. Quod consilium est magis circa gubernatiuam quam gignasticam. Quod consilium est magis circa artes mechanicas quam circa disciplinas; magis enim circa ipsas dubitamus. Quod consilium est de hiis que sepius incerta sunt, et nescitur qualiter eueniant; et quanto minus certum tanto de eo magis est consilium. Quod consilium non est de paruis, set de magnis in quibus discredentes nobis ipsis uelut non sufficientibus dinoscere. Quod consilium non est de fine, set de hiis que sunt ad finem; sicut medicus non de sanitate set qualiter sanet consiliatur; et de aliis exemplificat. Quod consilium est de hiis que sunt ad finem qualiter et quomodo, et utrum per plura uel per unum et per quod facillime et optime ad finem deueniatur. Quod qui consiliatur uidetur resoluere posteriora in priora, quemadmodum dyagrama. Quod omne consilium est questio, set non conuertitur. Quod si ultimum in consiliis sit impossibile ad operandum, discedimus ab illo, si uero possibile, incipimus operari. Quod in consiliis queruntur quandoque instrumenta, sicut aliquis querit nauem, quandoque necessitas eorum; similiter autem in reliquis quandoque quidem per quod et qualiter et propter quid.