Continencia
Quod continencia non est uirtus set quedam mixta.
Quod continencia et perseuerancia uidentur studiosorum et laudabilium esse.
Quod continencia et incontinencia et temperancia et intemperancia simpliciter dicta tantum sunt circa passiones humanas.
Quod continencia est eligibilior perseuerancia, sicut uincere quam solum se tenere.
Quod continencia, cum sit medium, est de numero studiosorum.
Quod continencia et incontinencia sunt circa excellens multorum habitum.
Vox 24
Comestio carbonum
Quod comestio carbonum et terre et masculorum concubitus omnia accidunt propter perniciosam naturam et consuetudinem, et horum non est continencia proprie cum non sint per se delectabilia nature humane.
Vox 25
Corrigia Cyprigene
Quod corrigia uaria Cyprigene.
Vox 26
Consuetudo
Quod consuetudo est difficilis, quoniam nature assimulatur. Unde: diuturna meditacio immanet et cum uenit ad perfectum est natura hominibus.
Vox 27
Concupiscibile
Quod concupiscibile et appetibile participant aliqualiter racione.
Vox 28
Contemplacio
Quod contemplacio sapiencie sola propter se ipsum diligitur, quia nichil ab ipso fit nisi speculari; set in operabilibus querimus aliud quod acquirimus per opus.
Quod contemplatiuus est felicissimus.
Quod contemplatiuus secundum intellectum operans est Deo amantissimus.
Caput 4
Vox 1
Debitum
Quod debitum est reddendum uniuersaliter et non amico tribuendum.
Vox 2
Decipere
Quod qui decipitur credens se amari propter honestum, debet se ipsum incusare, si non uidit in amante aliquid honeste operacionis.
Vox 3
Deceptor
Quod deceptor simulacione decipiens est magis in amore accusandus quam falsarius nummismatum.
Vox 4
Delectabile