Conueniencia
De conueniencia speculatiui et practici intellectus, quia uterque est extremorum, et non racio.
Vox 21
Continuum
Quod in omni continuo diuisibili est accipere, hoc quidem plus, hoc autem minus, hoc uero equale.
Vox 22
Continens
Quod continens operatur est permansiuus in racione, incontinens egressiuus.
Quod continens sciens concupiscencias esse prauas non agat eas propter racionem, set incontinens uincitur passione.
Quod continens non sit permansiuus in racione et incontinens egressiuus.
Quod continens dicitur qui uincit passiones a quibus multi uincuntur.
Quod continens est medius duorum quorum quidam plus gaudent quam oportet, quidam uero minus.
Quod continens et temperatus potentes sunt ex habitu non relinquere ordinem racionis propter passiones corporales.
Quod continens habet plurimas concupiscencias, set non ducitur; temperatus autem non habet nec delectatur.
Vox 23
Continencia
Quod continencia non est uirtus set quedam mixta.
Quod continencia et perseuerancia uidentur studiosorum et laudabilium esse.
Quod continencia et incontinencia et temperancia et intemperancia simpliciter dicta tantum sunt circa passiones humanas.
Quod continencia est eligibilior perseuerancia, sicut uincere quam solum se tenere.
Quod continencia, cum sit medium, est de numero studiosorum.
Quod continencia et incontinencia sunt circa excellens multorum habitum.
Vox 24
Comestio carbonum
Quod comestio carbonum et terre et masculorum concubitus omnia accidunt propter perniciosam naturam et consuetudinem, et horum non est continencia proprie cum non sint per se delectabilia nature humane.
Vox 25
Corrigia Cyprigene
Quod corrigia uaria Cyprigene.
Vox 26
Consuetudo
Quod consuetudo est difficilis, quoniam nature assimulatur. Unde: diuturna meditacio immanet et cum uenit ad perfectum est natura hominibus.
Vox 27
Concupiscibile
Quod concupiscibile et appetibile participant aliqualiter racione.
Vox 28
Contemplacio