Debitum Quod debitum est reddendum uniuersaliter et non amico tribuendum. Vox 2 Decipere Quod qui decipitur credens se amari propter honestum, debet se ipsum incusare, si non uidit in amante aliquid honeste operacionis. Vox 3 Deceptor Quod deceptor simulacione decipiens est magis in amore accusandus quam falsarius nummismatum. Vox 4 Delectabile Quod delectabile est unicuique ad quod dicitur amicus talium. Quod delectabile iustum amanti iusta, et ideo que secundum uirtutem amanti uirtutem. Quod multis delectabilia aduersantur ad inuicem, quia diuersi diuersa desiderant que non naturalia sunt. Quod delectabilia sunt amantibus bonum ea que sunt naturalia. Quod delectabile commune uidetur omnibus animalibus et bonum et conferens delectabile. Quod delectabilia sunt diuersis diuersa, et delectabiliora, secundum quod contingit esse conueniencia nature. Quod ille cui nichil est delectabile neque differt alterum ab altero, longe est ab hominum esse. Quod delectabilia frequencius in uita accidunt quam terribilia; assueti enim in uita talia et assuetudines sine periculo. Quod delectabile non corrumpit omnem existimacionem, set eam que est circa operabile. Quod delectabilium quedam sunt eligibilia natura, quedam uero contraria horum, quedam autem intermedia. Quod delectabilia quedam secundum naturam omnibus, quedam secundum genera animalium et secundum genera hominum, quedam propter passionem uel consuetudinem uel perniciosam naturam. Vox 5 Delectacio Quod delectacio ex puero omnibus connutritur. Quod delectacio et tristicia sunt regule operacionum. Quod delectacioni resistere difficilius est quam ire, ut dicit Eraclitus. Quod a delectacionibus et delectabilibus maxime cauere debemus, et debemus nos habere ad ea sicut senes plebis ad Helenam et sic abicientes minus peccabimus. Quod non est delectacio in actibus uirtutum nisi secundum quod attingunt finem. Quod delectaciones diuiduntur in animales et corporales. Quod delectaciones in quibus mediat temperancia sunt seruiles et bestiales. Quod delectaciones secundum tactum faciunt hominem brutalem, quia non secundum quod homines sumus existunt. Quod delectaciones liberalissime separate sunt a materia temperancie, sicut que sunt in gignasiis. Quod circa delectaciones est superhabundancia que dicitur intemperancia, et est uituperabilis. De delectacione que est in colloquiis. Quod delectaciones quedam sunt necessarie sicut cibi ad conseruacionem indiuidui et uenereorum speciei, quedam sunt eligibilia, sicut uictoria, potestas, honor et diuicie. Quod circa delectaciones ire, lucri, diuiciarum et honoris non dicimur proprie incontinentes.