Disciplinatus Quod disciplinati est in tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus in quantum natura recipit. Vox 14 Diuicie Quod diuicie non sunt bonum quod queritur; utiles enim sunt et alterius gracia. Vox 15 Diligens Quod aliquis non sit diligens contingit ex consuetudine in quantum remisse uiuit. Vox 16 Dimidium uite Quod secundum dimidium uite nichil differunt felices a miseris. Vox 17 Discoli Quod discoli et litigiosi uocantur qui contrariantur omnibus que dicuntur uel fiunt ab aliis. Quod discolus et litigiosus qui omnes conturbat. Vox 18 Dignitas Quod dignitatem non omnes eandem dicunt esse, set quidam libertatem, quidam diuicias, quidam generis nobilitatem. Vox 19 Dicha Quod quando dycha diuiditur totum, tunc dicunt se habere quod suum est. Vox 20 Democracia Quod democracia uidetur in hiis habitacionibus in quibus non est dominium et in quibus qui principatur debilis. Quod in democraciis est multum de amicicia in quantum in communia inferunt. Vox 21 Domus Quod domus magis et prius est necessaria quam ciuitas. Vox 22 Dominatiua Quod dominatiua actus sunt tria, sensus, intellectus et appetitus. Vox 23 Demonstraciones Quod demonstraciones in operabilibus sunt ex racione finis. Vox 24 Diuinare