Discoli
Quod discoli et litigiosi uocantur qui contrariantur omnibus que dicuntur uel fiunt ab aliis.
Quod discolus et litigiosus qui omnes conturbat.
Vox 18
Dignitas
Quod dignitatem non omnes eandem dicunt esse, set quidam libertatem, quidam diuicias, quidam generis nobilitatem.
Vox 19
Dicha
Quod quando dycha diuiditur totum, tunc dicunt se habere quod suum est.
Vox 20
Democracia
Quod democracia uidetur in hiis habitacionibus in quibus non est dominium et in quibus qui principatur debilis.
Quod in democraciis est multum de amicicia in quantum in communia inferunt.
Vox 21
Domus
Quod domus magis et prius est necessaria quam ciuitas.
Vox 22
Dominatiua
Quod dominatiua actus sunt tria, sensus, intellectus et appetitus.
Vox 23
Demonstraciones
Quod demonstraciones in operabilibus sunt ex racione finis.
Vox 24
Diuinare
Quod diuinare uidentur omnes quod uirtus moralis sit habitus quidam secundum prudenciam.
Quod diis et hominibus non idem congruum neque in templo et sepulcro.
Quod quoddam diuinum in omnibus est ex parte appetitus quod inclinat ad desiderandum idem in exemplari.
Caput 5
Vox 1
Ebrius
Quod ebrius si interficiat meretur duplices maledicciones.
Quod ebrii propter ebrietatem fiunt tamen bene sperantes et tamen non sunt fortes.
Vox 2
Eleccio
Quod eleccio proprium uidetur esse uirtuti.
Quod eleccio utique uoluntarium esse uidetur.