Diuinare Quod diuinare uidentur omnes quod uirtus moralis sit habitus quidam secundum prudenciam. Quod diis et hominibus non idem congruum neque in templo et sepulcro. Quod quoddam diuinum in omnibus est ex parte appetitus quod inclinat ad desiderandum idem in exemplari. Caput 5 Vox 1 Ebrius Quod ebrius si interficiat meretur duplices maledicciones. Quod ebrii propter ebrietatem fiunt tamen bene sperantes et tamen non sunt fortes. Vox 2 Eleccio Quod eleccio proprium uidetur esse uirtuti. Quod eleccio utique uoluntarium esse uidetur. Quod eleccio non est in pueris nec in brutis. Quod eleccio non est ira neque concupiscencia neque uoluntas, neque opinio quedam. Quod eleccio non est in irracionabilibus. Quod eleccioni contrariatur concupiscencia. Quod eleccio neque tristis neque delectabilis est. Quod eleccio non est ira, quia que propter iram nequaquam secundum eleccionem esse uidentur. Quod eleccio non est uoluntas quamuis propinqua esse uideatur. Quod eleccio non est impossibilium et si quis dicat eligi uidebitur utique insipiens. Quod eleccio est eorum que sunt ad finem; eligimus enim per que sani erimus et uolumus sanitatem. Quod eleccio uniuersaliter uidetur esse circa ea que in nobis sunt. Quod eleccio non est opinio. Quod eleccio diuiditur bono et malo. Quod secundum eleccionem eligimus accipere uel fugere uel aliquid talium; set non opinamur, set quid confert possumus opinari. Quod eleccio est de hiis que maxime scimus bona esse, opinio uero de hiis que non multum scimus. Quod eleccio est uoluntarium preconsiliatum, quia eleccio est cum racione et intellectu. Quod eleccio est consiliabile desiderium eorum que in nobis. Vox 3 Eligendo Quod eligendo bona uel mala quales quidam sumus. Vox 4 Eligere Quod eligere optima et opinari non uidentur idem esse, quia contingit aliquem optima opinari qui non optima eligit. Vox 5