Egritudo Quod egritudo et paupertas non sunt timenda a sapiente. Vox 7 Eyron Quod eyron est qui negat de se magna que sunt aut minora facit ea. Quod eyrones sunt qui minus quam sint de se ipsis dicentes graciosi uidentur secundum mores et negant de se ipsis gloriosa, sicut Socrates fecit. Vox 8 Equale Quod equale secundum esse est medium inter habundanciam que plus et defectum qui est minus. Quod equale uel est secundum rem uel quo ad nos, quod neque habundat neque deficit, set hoc non est idem neque unum omnibus; et exemplificat. Quod equale est ad minus in duobus, quia relatiuum est. Quod equale in hac iusticia commutatiua sumitur sicut cum linea secta fuerit in partes inequales aufertur a maiori et additur minori et fit sic equalitas. Quod equale non similiter in iusticia et amicicia uidetur esse. Vox 9 Equalitas Quod equalitas secundum proporcionalitatem sit secundum coniugacionem dyametri. Vox 10 Equalis Quod equalis est operatiuus eius quod est secundum proporcionalitatem inter se et alium et inter alium et alium. Vox 11 Equi uirtus Quod equi uirtus que facit equum bonum et bene currere et bene ferre ascendentem et expectare bellatores. Vox 12 Epyeikia Quod epyeikia uidetur neque idem simpliciter quod iusticia neque ut alterum genere. Quod epyeikes laudamus ut uirum talem, id est strenuum, et ad talia transferimus laudem eius, id est ad opera uirtutum, laudantes ipsum magis bonum quam sit iustus. Quod si epyeikes est ad aliquid aliud quam iustum, inconueniens dicitur ipsum esse laudabilem, si sequamur racionem iusticie. Quod epyeikes est melius iusto et quod est in genere iusti et quod est iustum; omnia hec raciones habent. Quod epyeike et iusto studiosis existentibus, melius epyeikes; est enim direccio iusti legalis. Quod epyeikes natura est quod sit direccio legis ubi lex deficit propter particulare. Quod epyeikes, cum habeat rectitudinem quantum ad intencionem legis, est iustum et est melius legali iusto, quia dirigit ipsum. Quod epyeikes est electiuus et operatiuus talium, in quibus scilicet dirigitur legale iustum, et est minoratiuus penarum legis quamuis habens legem adiuuantem, tamen plus sequitur epyeikiam. Quod epyeikes uidetur esse in potencia famulans. Vox 13 Esse Quod esse est bonum studioso.