Eleccio
Quod eleccio proprium uidetur esse uirtuti.
Quod eleccio utique uoluntarium esse uidetur.
Quod eleccio non est in pueris nec in brutis.
Quod eleccio non est ira neque concupiscencia neque uoluntas, neque opinio quedam.
Quod eleccio non est in irracionabilibus.
Quod eleccioni contrariatur concupiscencia.
Quod eleccio neque tristis neque delectabilis est.
Quod eleccio non est ira, quia que propter iram nequaquam secundum eleccionem esse uidentur.
Quod eleccio non est uoluntas quamuis propinqua esse uideatur.
Quod eleccio non est impossibilium et si quis dicat eligi uidebitur utique insipiens.
Quod eleccio est eorum que sunt ad finem; eligimus enim per que sani erimus et uolumus sanitatem.
Quod eleccio uniuersaliter uidetur esse circa ea que in nobis sunt.
Quod eleccio non est opinio.
Quod eleccio diuiditur bono et malo.
Quod secundum eleccionem eligimus accipere uel fugere uel aliquid talium; set non opinamur, set quid confert possumus opinari.
Quod eleccio est de hiis que maxime scimus bona esse, opinio uero de hiis que non multum scimus.
Quod eleccio est uoluntarium preconsiliatum, quia eleccio est cum racione et intellectu.
Quod eleccio est consiliabile desiderium eorum que in nobis.
Vox 3
Eligendo
Quod eligendo bona uel mala quales quidam sumus.
Vox 4
Eligere
Quod eligere optima et opinari non uidentur idem esse, quia contingit aliquem optima opinari qui non optima eligit.
Vox 5
Eligibile
Quod ex consilio preiudicatum est, eligibile est, quia unusquisque quiescit querens qualiter debeat operari quando potest reducere ad se ipsum.
Quod eligibile est consiliabile desideratumque eorum que in nobis sunt.
Vox 6
Egritudo
Quod egritudo et paupertas non sunt timenda a sapiente.
Vox 7
Eyron
Quod eyron est qui negat de se magna que sunt aut minora facit ea.
Quod eyrones sunt qui minus quam sint de se ipsis dicentes graciosi uidentur secundum mores et negant de se ipsis gloriosa, sicut Socrates fecit.