Eligendo Quod eligendo bona uel mala quales quidam sumus. Vox 4 Eligere Quod eligere optima et opinari non uidentur idem esse, quia contingit aliquem optima opinari qui non optima eligit. Vox 5 Eligibile Quod ex consilio preiudicatum est, eligibile est, quia unusquisque quiescit querens qualiter debeat operari quando potest reducere ad se ipsum. Quod eligibile est consiliabile desideratumque eorum que in nobis sunt. Vox 6 Egritudo Quod egritudo et paupertas non sunt timenda a sapiente. Vox 7 Eyron Quod eyron est qui negat de se magna que sunt aut minora facit ea. Quod eyrones sunt qui minus quam sint de se ipsis dicentes graciosi uidentur secundum mores et negant de se ipsis gloriosa, sicut Socrates fecit. Vox 8 Equale Quod equale secundum esse est medium inter habundanciam que plus et defectum qui est minus. Quod equale uel est secundum rem uel quo ad nos, quod neque habundat neque deficit, set hoc non est idem neque unum omnibus; et exemplificat. Quod equale est ad minus in duobus, quia relatiuum est. Quod equale in hac iusticia commutatiua sumitur sicut cum linea secta fuerit in partes inequales aufertur a maiori et additur minori et fit sic equalitas. Quod equale non similiter in iusticia et amicicia uidetur esse. Vox 9 Equalitas Quod equalitas secundum proporcionalitatem sit secundum coniugacionem dyametri. Vox 10 Equalis Quod equalis est operatiuus eius quod est secundum proporcionalitatem inter se et alium et inter alium et alium. Vox 11 Equi uirtus Quod equi uirtus que facit equum bonum et bene currere et bene ferre ascendentem et expectare bellatores. Vox 12 Epyeikia Quod epyeikia uidetur neque idem simpliciter quod iusticia neque ut alterum genere. Quod epyeikes laudamus ut uirum talem, id est strenuum, et ad talia transferimus laudem eius, id est ad opera uirtutum, laudantes ipsum magis bonum quam sit iustus.