Epyeikia Quod epyeikia uidetur neque idem simpliciter quod iusticia neque ut alterum genere. Quod epyeikes laudamus ut uirum talem, id est strenuum, et ad talia transferimus laudem eius, id est ad opera uirtutum, laudantes ipsum magis bonum quam sit iustus. Quod si epyeikes est ad aliquid aliud quam iustum, inconueniens dicitur ipsum esse laudabilem, si sequamur racionem iusticie. Quod epyeikes est melius iusto et quod est in genere iusti et quod est iustum; omnia hec raciones habent. Quod epyeike et iusto studiosis existentibus, melius epyeikes; est enim direccio iusti legalis. Quod epyeikes natura est quod sit direccio legis ubi lex deficit propter particulare. Quod epyeikes, cum habeat rectitudinem quantum ad intencionem legis, est iustum et est melius legali iusto, quia dirigit ipsum. Quod epyeikes est electiuus et operatiuus talium, in quibus scilicet dirigitur legale iustum, et est minoratiuus penarum legis quamuis habens legem adiuuantem, tamen plus sequitur epyeikiam. Quod epyeikes uidetur esse in potencia famulans. Vox 13 Esse Quod esse est bonum studioso. Quod esse omnibus est eligibile et amabile; et cum esse sit quod est in actu, quia in tantum sumus in quantum uiuimus et operamur, inde est quod quilibet diligit illud quod est in actu. Vox 14 Experti Quod experti iudicant circa singula recte et per que et qualiter perficiuntur intelligunt, set inexperti non. Vox 15 Eutrapelia Quod eutrapelia est medietas circa delectabile in ludis, superhabundansque dicitur bomolochus, set deficiens agroycos. Quod eutrapeli proprium est quod sit epydexum, id est semper aptum ad conuersandum. Quod eutrapelus siue epydexius nunquam conuiciatur, set sicut graciosus et liberalis sic se habebit quasi lex existens sibi ipsi. Epidexius. Quod epidexii est talia dicere et audire qualia modesto et liberali congruunt. Vox 16 Extrema Quod extrema sunt contraria medio et sunt contraria ab inuicem. Quod extremi proiciunt medium alter ad alterum. Quod extrema magis contrariantur ad inuicem quam ad medium, quia longius distant ad inuicem quam a medio. Quod inter extrema est plurima dissimilitudo et ideo sunt magis contraria ad inuicem. Euripedis. Quod Euripedis sunt derisoria cogencia Alchimeona matrem occidere. Vox 17 Exterius existencia Quod exterius existencia omnia cogunt. Vox 18 Eudoxus De Eudoxo.