Extrema
Quod extrema sunt contraria medio et sunt contraria ab inuicem.
Quod extremi proiciunt medium alter ad alterum.
Quod extrema magis contrariantur ad inuicem quam ad medium, quia longius distant ad inuicem quam a medio.
Quod inter extrema est plurima dissimilitudo et ideo sunt magis contraria ad inuicem.
Euripedis. Quod Euripedis sunt derisoria cogencia Alchimeona matrem occidere.
Vox 17
Exterius existencia
Quod exterius existencia omnia cogunt.
Vox 18
Eudoxus
De Eudoxo.
Caput 6
Vox 1
Fama
Quod fama communis multorum populorum non potest esse falsa omnino.
Vox 2
Faciens
Quod faciens principatur et precipit circa singulare.
Vox 3
Factum
Quod neque factum neque faccio finis simpliciter, set ad aliquid et alicuius; set accio finis.
Vox 4
Fantasmata
Quod fantasmata studiosorum sunt meliora quam aliorum, quia semper sompniant se uirtuose agere ex motibus uigilie relictis.
Quod fantasie non sumus domini.
Vox 5
Febricitans
Quod febricitanti uniuersaliter confert abstinencia et quies, alicui autem forte non.
Vox 6
Felicitas
Quod felicitas que est maximum bonum inter humana bona est donum deorum.
Quod felicitas est optimum diuinissimum, in quantum finis uirtutis que est optimum et diuinum quid et beatum.
Quod felicitas potest inesse omnibus non orbatis ad uirtutem per disciplinam et studium.
Quod felicitatem ponere in bonis fortune ualde perniciosum utique erit, cum sit maximum et optimum.
Quod felicitas est finis politice, quia in hoc multum studet ut faciat ciues bonos et operatores bonorum.