Faciens Quod faciens principatur et precipit circa singulare. Vox 3 Factum Quod neque factum neque faccio finis simpliciter, set ad aliquid et alicuius; set accio finis. Vox 4 Fantasmata Quod fantasmata studiosorum sunt meliora quam aliorum, quia semper sompniant se uirtuose agere ex motibus uigilie relictis. Quod fantasie non sumus domini. Vox 5 Febricitans Quod febricitanti uniuersaliter confert abstinencia et quies, alicui autem forte non. Vox 6 Felicitas Quod felicitas que est maximum bonum inter humana bona est donum deorum. Quod felicitas est optimum diuinissimum, in quantum finis uirtutis que est optimum et diuinum quid et beatum. Quod felicitas potest inesse omnibus non orbatis ad uirtutem per disciplinam et studium. Quod felicitatem ponere in bonis fortune ualde perniciosum utique erit, cum sit maximum et optimum. Quod felicitas est finis politice, quia in hoc multum studet ut faciat ciues bonos et operatores bonorum. Quod felicitatem posuerunt diuersi diuersimode, puta quidam uoluptatem et diuicias aut honorem. Quod quidam posuerunt felicitatem honorem esse. Quod felicitas est optimum et ultimum bonum propter quod omnia alia operata sunt. Quod felicitas est perfectum bonum. Quod felicitas indiget uita et uirtute perfecta. Utrum felicitas sit secundum terminum uite uel felix possit quis esse in uita. Quod inconueniens est dicere hominem felicem esse cum moritur. Quod felicitas non dicitur esse secundum terminum uite quasi mori sit de essencia felicitatis, quia nec Salomon hoc uoluit, set quia tunc firmiter beatificabit quis hominem ut iam extra mala existentem et infortunia. Quod felicitas patris non transmutatur ex transmutacione filiorum, quia transmutacio uiuorum non inducit transmutacionem in mortuis. Vox 7 Felix Quod felix non dicitur uiuens propter transmutaciones. Quod si sequimur fortunas felicem et miserum dicemus multociens sicut cameleonta. Quod in consideracione felicitatis non sunt ponenda fortune bona, quia in eis non est bene uel male, set organice tantum felicitati deseruiunt. Quod felix est immobilis per uitam suam totam et operatur et speculatur que secundum uirtutem et fert optime fortunas et ubique prudenter se habebit. Quod felix est uir bonus et perfectus et tetragonus sine uituperio. Quod felix non inclinatur neque mutatur ex paruis bonis uel malis.