Gramaticus
Quod non gramaticum contingit facere aliquid gramatice a casu et alio supposito.
Vox 3
Gustus
Quod gustus est iudicium saporum, quod faciunt qui uina probant et pulmenta condiunt.
Vox 4
Guttur
Quod quidam orauit ut guttur ipsius longius esset gruis, ut tactu cibi diucius delectaretur.
Vox 5
Gracia
Quod proprium est gracie ut pro gracia retribuatur gracia; refamulari enim oportet ei qui graciam fecit.
Vox 6
Gnome
Quod gnomen et synesim et intellectum habet homo ex natura, quia determinatam etatem consecuntur.
Quod omnes gaudent aliqualiter in pulmentis, uino et uenereis, set non ut oportet.
Caput 8
Vox 1
Habitus
Quod habitus uirtutum generati similes operaciones producunt.
Quod habitus sunt secundum quos ad passiones habemus bene uel male; et exemplificat.
Quod secundum unumquemque habitum propria et bona et delectabilia.
Quod habitus medii respectu defectus sunt habundancie et respectu habundancie sunt defectus; et ponit exemplum in passionibus circa quas est fortitudo.
Quod habitus medius in omnibus laudabilis.
Quod habitus contrarius multociens cognoscitur ex contrario habitu, cognoscitur et frequenter a subiectis; et exemplificat.
Quod habitus isti omnes extremorum sunt et singularium.
Vox 2
Homerus
Quod Homerus scribendo historiam Troianam facit quosdam tales, puta Diomedem et Hectora.
Quod Homerus Iouem patrem appellauit, qui fuit rex Cretensis patrie, quia regnum debet esse sicut paternus principatus.
Quod Homerus uocauit Agamenona pastorem populorum.
Quod Homerus dixit corrigiam Ciprigene propter insidias esse uariam, et significatur per hoc uinculum concupiscencie quo animus hominis trahitur; et hec est decepcio que furata est intellectum sapientis.
Vox 3
Homo
Quod homo naturaliter ciuilis est.
Quod hominis est aliquod proprium opus sicut omnium arcium quarum unaqueque habet proprium opus, sicut et parcium hominis ut oculi, pedis et manus.
Quod est principium operacionum de quibus est consilium.