Iactator
Quid sit iactator.
Vox 5
Ignorancia
Quod omne quod fit per ignoranciam est non uoluntarium, set non necessario inuoluntarium.
Quod qui operatur per ignoranciam quodcumque nichil tristatur in operacione.
Quod alterum uidetur per ignoranciam operari et ignorantem facere, sicut ebrius et iratus qui nescit quid facit, tamen ignorancia non est causa set ebrietas.
Quod ignorancia eius quod confert non facit inuoluntarium, quia non est ignorancia set malicia, quia sic omnis malus ignorans.
Quod ignorancia que in singularibus est causat inuoluntarium; in hiis misericordia et uenia.
Quod propter ignoranciam uniuersalis uituperantur homines.
Quod nullus ignorat omnes circumstancias nisi sit insanus, quia operantem nullus ignorat cum sit operans.
Quod ignorat quid operatur qui filium suum interficit existimans suum oppugnatorem esse, quemadmodum Meropem, qui filium loco hostis interfecit.
De ignorancia circa instrumentum et cuius gracia; et ponit exemplum.
Quod qui ignorat principalia nolens operari uidetur et secundum talem ignoranciam inuoluntarium dicitur, set oportet adesse penitudinem et tristiciam.
Quod ignorantes puniuntur si cause ignorancie sint in ipso.
Quod ignorantes uniuersalia legis que oportet scire et que non sunt difficilia puniuntur.
Quod ignorantes propter negligenciam puniuntur, quia in nobis est diligentes esse.
Quod qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus est fere insensibilis.
Quod si quis non ignorans operatur aliquid ex quo erit iniustus, uolens utique iniustus erit. Non tamen si uelit iniustus existens requiescet et erit iustus.
Quod ignorantes uidentur fortes esse et sunt non longe ab hiis qui bone spei; set ignorantes sunt deteriores, quia illi habent aliquam dignitatem quia cognoscentes aggrediuntur, illi autem nullam.
Quod aliqui ignorant quid loquantur quando ea que dicunt sunt ineffabilia eis, sicut mistica Ayscili.
Vox 6
Illiberalitas
Quod illiberalitas semper copulatur illis qui student ad pecunias plus quam oportet.
Quod illiberalitas deficit in dando, in accipiendo autem superhabundat.
Quod illiberalitas est insanabilis, quia senectus et omnis inpotencia illiberales facit.
Quod illiberalitas magis connaturale omnibus prodigalitate.
Quod illiberalitas peccat in defectu dacionis et superhabundancia recepcionis; set non oportet quod omnis illiberalis peccet secundum hos duos modos, quia quandoque diuiditur.
Quod illiberales qui uocantur parcitenaces omnes deficiunt in dacione et eciam in accepcione, quia nec appetunt aliena nec uolunt recipere si eis offerantur; et kiminibiles dicuntur.
Quod quidam sunt illiberales qui nec uolunt dare sua nec accipere aliena propter quandam moderanciam et reuerenciam turpium, quia si darent sua, oporteret eos turpiter lucrari aliena.
Quod quidam illiberales nolunt accipere ne oporteat eos dare.
Quod quidam illiberales habundant in accipiendo unumquodque, sicut operantes illiberales operaciones et de meretricio pasti et usurarii.
Quod illiberales propter paruum lucrum sustinent opprobria.
Quod de numero illiberalium sunt aleator et mortuorum spoliator et latro, quia illicite negociantur et opprobria sustinent.
Quod illiberales sunt omnes turpes lucraciones, uidelicet lucrari ab amicis quibus oportet dare et uolentes lucrari unde non oportet.
Quod illiberalitas congrue liberalitati contrarium dicitur et maius malum est prodigalitate, quia in eo peccant plures.