Illiberalitas Quod illiberalitas semper copulatur illis qui student ad pecunias plus quam oportet. Quod illiberalitas deficit in dando, in accipiendo autem superhabundat. Quod illiberalitas est insanabilis, quia senectus et omnis inpotencia illiberales facit. Quod illiberalitas magis connaturale omnibus prodigalitate. Quod illiberalitas peccat in defectu dacionis et superhabundancia recepcionis; set non oportet quod omnis illiberalis peccet secundum hos duos modos, quia quandoque diuiditur. Quod illiberales qui uocantur parcitenaces omnes deficiunt in dacione et eciam in accepcione, quia nec appetunt aliena nec uolunt recipere si eis offerantur; et kiminibiles dicuntur. Quod quidam sunt illiberales qui nec uolunt dare sua nec accipere aliena propter quandam moderanciam et reuerenciam turpium, quia si darent sua, oporteret eos turpiter lucrari aliena. Quod quidam illiberales nolunt accipere ne oporteat eos dare. Quod quidam illiberales habundant in accipiendo unumquodque, sicut operantes illiberales operaciones et de meretricio pasti et usurarii. Quod illiberales propter paruum lucrum sustinent opprobria. Quod de numero illiberalium sunt aleator et mortuorum spoliator et latro, quia illicite negociantur et opprobria sustinent. Quod illiberales sunt omnes turpes lucraciones, uidelicet lucrari ab amicis quibus oportet dare et uolentes lucrari unde non oportet. Quod illiberalitas congrue liberalitati contrarium dicitur et maius malum est prodigalitate, quia in eo peccant plures. Vox 7 Incontinens Quod motus incontinencium est ad contrarium racioni. Quod incontinens nichil operatur secundum eleccionem. Quod incontinens fit quis in potacionibus degens. Quod incontinens et prauus quod proponit uidere adipiscitur ex raciocinacione. Quod incontinentes dicuntur aliqui respectu ire, honoris et lucri. Quod incontinens persuasus et operans delectabilia melior est eo qui non propter racionem set propter incontinenciam, secundum aliorum opinionem. Quod incontinens est reus prouerbio: si aqua suffocat, oportet adhuc bibere. Quod incontinens et intemperatus in modo differunt, quia intemperatus sequitur delectabile ex eleccione quasi finem, incontinens uero non existimat sic faciendum set uincitur impetu passionum. Quod incontinentes quemadmodum simulantes pronunciant et non habent intellectum. Quod incontinentis ignorancia soluitur post motum passionis sicut uinolenti et dormientis, et hoc pertinet magis ad naturalem quam ad eticum. Quod incontinens habet habitum sciencie ligatum sicut uinolentus profert uerba Empedoclis. Quid sit incontinens simpliciter. Quod incontinentes et continentes et perseuerantes et molles manifestum est esse circa delectaciones et tristicias. Quod incontinens dicitur simpliciter qui circa corporales uoluptates, circa quas temperatus et intemperatus, non eligendo eas set preter eleccionem et intellectum. Quod incontinens et intemperatus circa idem set non similiter; hii quidem eligunt, hii autem non eligunt. Quod incontinens dicitur qui uincitur a delectabilibus uel delectacionibus quas multi uincunt. Quod incontinens est melior intemperato et non est prauus simpliciter; saluatur enim in eo uera opinio de fine. Quod incontinens et intemperatus sunt similes in hoc quod utrique persecuntur delectaciones corporales; set dissimiles sunt, quia hic existimans opportere, hic autem non existimans. Quod incontinens operatur illud quod non existimat sibi operandum esse, propter passionem que impellit eum. Quod incontinens non est prudens, quia omnis prudens studiosus et practicus; quia incontinens non est huiusmodi.