Incontinens Quod motus incontinencium est ad contrarium racioni. Quod incontinens nichil operatur secundum eleccionem. Quod incontinens fit quis in potacionibus degens. Quod incontinens et prauus quod proponit uidere adipiscitur ex raciocinacione. Quod incontinentes dicuntur aliqui respectu ire, honoris et lucri. Quod incontinens persuasus et operans delectabilia melior est eo qui non propter racionem set propter incontinenciam, secundum aliorum opinionem. Quod incontinens est reus prouerbio: si aqua suffocat, oportet adhuc bibere. Quod incontinens et intemperatus in modo differunt, quia intemperatus sequitur delectabile ex eleccione quasi finem, incontinens uero non existimat sic faciendum set uincitur impetu passionum. Quod incontinentes quemadmodum simulantes pronunciant et non habent intellectum. Quod incontinentis ignorancia soluitur post motum passionis sicut uinolenti et dormientis, et hoc pertinet magis ad naturalem quam ad eticum. Quod incontinens habet habitum sciencie ligatum sicut uinolentus profert uerba Empedoclis. Quid sit incontinens simpliciter. Quod incontinentes et continentes et perseuerantes et molles manifestum est esse circa delectaciones et tristicias. Quod incontinens dicitur simpliciter qui circa corporales uoluptates, circa quas temperatus et intemperatus, non eligendo eas set preter eleccionem et intellectum. Quod incontinens et intemperatus circa idem set non similiter; hii quidem eligunt, hii autem non eligunt. Quod incontinens dicitur qui uincitur a delectabilibus uel delectacionibus quas multi uincunt. Quod incontinens est melior intemperato et non est prauus simpliciter; saluatur enim in eo uera opinio de fine. Quod incontinens et intemperatus sunt similes in hoc quod utrique persecuntur delectaciones corporales; set dissimiles sunt, quia hic existimans opportere, hic autem non existimans. Quod incontinens operatur illud quod non existimat sibi operandum esse, propter passionem que impellit eum. Quod incontinens non est prudens, quia omnis prudens studiosus et practicus; quia incontinens non est huiusmodi. Vox 8 Incontinencia Quod incontinencia non est circa omnes passiones. Quod incontinencia et intemperancia circa idem. Quod incontinencia uituperatur non ut peccatum solum, set ut malicia quedam uniuersalis uel particularis, horum autem nullus, id est ire, lucri et honoris. Quod incontinencia uel continencia non simpliciter set secundum similitudines est circa bestiales delectaciones. Quod incontinencia et continencia simpliciter dicitur que secundum humanam intemperanciam, circa alia uero secundum methaphoram. Quod incontinencia concupiscencie est turpior quam ire, sicut probatur per quatuor raciones. Quod incontinencia et intemperancia sunt similia propter acciones et propter eandem materiam. Quod incontinencia est habitus prauus, continencia uero studiosus. Quod incontinencia quam paciuntur melancolici est sanabilior quam debilium qui non inmanent consiliis. Vox 9 Intemperatus Quod intemperatos non dicimus gaudentes in odoribus rosarum et tymiamatum. Quod intemperatus est qui superhabundat in delectacionibus tactus.