Infirmitas Quod infirmitates corporis sunt uoluntarie quando causa est uoluntaria, sicut qui oculos amisit increpamus. Vox 39 Inuerecundus Quod inuerecundus dicitur fortis secundum methaphoram; habet enim aliquid simile forti, quia uterque inpauidus. Vox 40 Insensibilis Quod insensibiles dicuntur qui deficiunt multum in delectacionibus tactus. Vox 41 Infirmus Quod sicut infirmus qui consilium medici audit et nichil facit non habebit bene in corpore, sic philosophantes de uirtute et nichil operantes nunquam se bene habebunt in anima. Vox 42 Ischironomones Quod ischironomones sunt ydiogmones et indisciplinati et agrestes. Vox 43 Ynobe Quod Ynobe propter nimium amorem rebellauit diis. Vox 44 Iudicium Quod iudicium singularium est per sensus et uirtutes particulares. Vox 45 Iuuenes Quod iuuenes sunt amatiui, quia propter delectacionem et passionem quam persequntur multum amatiue uiuunt. Quod iuuenes cito amant et cito quiescunt ab amare et cadunt eadem die multociens ab amacione. Quod iuuenes propter delectacionem uolunt commanere et conuiuere per totam diem, quia fit ipsis amicicia sic cum sibi existunt delectabiles. Quod iuuenes fiunt amici cito, set non omnino perfecti amici quia non commanent in amicicia; commorari autem et congaudere ad inuicem maxime uidentur esse amicabilia; propter quod beniuoli sunt. Vox 46 Infortunatos Quod ad infortunatos debet amicus ire prompte non uocatus ut eis bene faciat, et maxime hiis qui sunt in necessitate et non dignificantibus, id est qui non exigunt; ambobus enim melius et delectabilius dum uni subuenitur in necessitate et alius facit opus uirtutis. Vox 47 Iuuenis Quod iuuenes geometrici fiunt et non prudentes. Quod ex iuuenibus, ut Plato ait, debet assuefieri quando gaudere et tristari et in quibus oportet. Quod iuuenes propter augmentum habent fluxum humorum in corpore sicut eciam uinolenti, et ideo sunt feruentes multum in concupiscencias delectacionum. Quod iuuenis non est proprius auditor politice; inexpertus enim est eorum qui secundum uitam sunt actuum. Quod iuuenis secundum etatem aut secundum morem iuuenilis, nichil differt.