Inirascibilitas Quod inirascibilitas est defectus. Vox 29 Iracundi Quod iracundi qui uelociter irascuntur et in quibus et quibus non oportet et magis quam oportet hoc habent optimum quod quiescunt uelociter; non enim retinent iram, set reddunt. Quod iracundus non est insidiator. Vox 30 Irascendum Quod non facile determinare quibus et quantum sit irascendum et usquequo recte facit uel peccat. Vox 31 Iratus Quod iratus ante uindictam dolet, puniens autem delectatur. Quod irati pugnantes propter iram non sunt fortes, quia non propter bonum neque ut racio dicit, set propter passionem. Vox 32 Irracionale Quod irracionale participat aliqualiter racionem. Vox 33 Irundo Quod una irundo non facit uer nec una dies; sic nec una uirtus facit felicem nec paucum tempus. Vox 34 Inuoluntarium De inuoluntario mixto ex uiolento et uoluntario, exemplum in tyranno et nauta qui res suas proicit in mare tempore tempestatis; mixte enim uidentur tales operaciones et magis uoluntariis assimulantur. Quod illa que sunt secundum se ipsa inuoluntaria et tamen principium eorum est in operante, sunt uoluntarie nunc, sicut qui habet res suas in naue tempore tempestatis. Vox 35 Inuoluntarium per ignoranciam De inuoluntario per ignoranciam. Vox 36 Inuoluntarium Quod in inuoluntariis est misericordia et uenia. Quod inuoluntarium dicitur per ignoranciam et uiolenciam. Quod inuoluntarium est cum tristicia et penitudine. Quod inconueniens est dicere inuoluntaria que debet appetere et irasci in quibusdam. Quod omne inuoluntarium est triste, quod autem secundum concupiscenciam est delectabile. Quod inconueniens est ponere inuoluntaria esse que ab ira et concupiscencia. Quod inuoluntariorum hec quidem sunt uenialia, que non solum ignorantes set propter ignoranciam; que autem non propter ignoranciam set ignorantes propter passionem, non uenialia. Vox 37