Intellectus Quod intellectus est principiorum quorum non est ars neque sciencia neque prudencia, quia sciencia est demonstrabilium, ars uero contingencium et prudencia. Quod intellectus est extremorum terminorum et primorum. Quod omnis intellectus appetit et eligit bonum sibi. Quod intellectus est diuinum quid cuius operacio secundum propriam uirtutem est perfectissima felicitas. Quod intellectus licet sit paruus mole, preciositate et uirtute multum magis omnibus superexcellit. Vox 12 Intellectiui gracia Quod intellectiui gracia unusquisque esse uidetur. Vox 13 Intelligere Quod intelligere et sentire sunt principaliter bona. Vox 14 Ydiote Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes. Vox 15 Intellectuales uirtutes Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam. Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum. Vox 16 Iactator Quod iactator est simulatiuus gloriosorum et non existencium et maiorum quam existunt. Quod iactatorum quidam fingunt maiora quam sint nullius gracia, alii causa honoris et glorie et non est multum uituperabilis talis, alii causa argenti et hii deformiores. Quod iactator non est in potencia, set ex eleccione et habitu et hic gloriam appetens uel lucrum; et qui iactant se gracia glorie fingunt ea in quibus laus et felicitas, qui uero causa lucri fingunt se medicum uel diuinatorem uel sapientem. Quod iactator magis opponitur ueridico quam eyron, quia deterior. Quod iactancie medietas est fere circa eadem, id est circa dicta et facta in conuiuendo. Vox 17 Iudex Quod iudex bonus est unusquisque eorum que cognoscit. Quod iudex uult esse sicut uelut iustum animatum. Quod iudices uocantur mesidici, id est medium dicentes; iudex enim adequat. Vox 18 Iusticia Quod iusticia est habitus a quo operatiui iustorum sunt. Quod iusticia legalis est uirtus perfecta, set non simpliciter set ad alterum ordinans, et est preclarissima uirtutum et neque Hesperus neque Lucifer ita admirabilis. Quod in iusticia que est in commutacionibus tribus modis contingit esse nocumentum, uidelicet quando est iniusta operacio ex ignorancia, et quando non ex preconsiliacione, et quando sciens et preconsilians ex malicia iniusta agit.