Intelligere
Quod intelligere et sentire sunt principaliter bona.
Vox 14
Ydiote
Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes.
Vox 15
Intellectuales uirtutes
Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam.
Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum.
Vox 16
Iactator
Quod iactator est simulatiuus gloriosorum et non existencium et maiorum quam existunt.
Quod iactatorum quidam fingunt maiora quam sint nullius gracia, alii causa honoris et glorie et non est multum uituperabilis talis, alii causa argenti et hii deformiores.
Quod iactator non est in potencia, set ex eleccione et habitu et hic gloriam appetens uel lucrum; et qui iactant se gracia glorie fingunt ea in quibus laus et felicitas, qui uero causa lucri fingunt se medicum uel diuinatorem uel sapientem.
Quod iactator magis opponitur ueridico quam eyron, quia deterior.
Quod iactancie medietas est fere circa eadem, id est circa dicta et facta in conuiuendo.
Vox 17
Iudex
Quod iudex bonus est unusquisque eorum que cognoscit.
Quod iudex uult esse sicut uelut iustum animatum.
Quod iudices uocantur mesidici, id est medium dicentes; iudex enim adequat.
Vox 18
Iusticia
Quod iusticia est habitus a quo operatiui iustorum sunt.
Quod iusticia legalis est uirtus perfecta, set non simpliciter set ad alterum ordinans, et est preclarissima uirtutum et neque Hesperus neque Lucifer ita admirabilis.
Quod in iusticia que est in commutacionibus tribus modis contingit esse nocumentum, uidelicet quando est iniusta operacio ex ignorancia, et quando non ex preconsiliacione, et quando sciens et preconsilians ex malicia iniusta agit.
Quod iusticia est omnis uirtus simul et perfecta maxime uirtus, quia facit bene habere et ad ipsum et ad alterum.
Quod sola iusticia de numero uirtutum uidetur esse circa alienum bonum; operatur enim conferencia uel principi uel communi.
Quod iusticia legalis non est pars uirtutis, set tota uirtus, et contrarium ipsius non pars malicie, set tota malicia.
Quod iusticia est secundum quod perficit ad alterum in operibus omnium uirtutum, uirtus autem secundum quod est simpliciter habitus.
Quod iusticia que est secundum partem est uniuoca ei que est tota uirtus in quantum utraque habet potenciam operandi ad alterum.
Quod iusticia specialis est circa ea que faciunt delectacionem in lucro et tristiciam in dampno; legalis autem circa omnia in quibus est operacio studiosa.
Quod iusticia specialis diuiditur in distribucionem et commutacionem.
Quod iusticia distributiua consistit in distribucionibus et honorum et pecuniarum, commutatiua uero consistit in communicacionibus, ut quando aliquis pro re sua accipit rem alterius.
Quod iusticie commutatiue quedam est uoluntaria sicut uendicio et similia, quedam inuoluntaria sicut furtum et alia que ponit.
Quod in iusticia commutatiua attenditur ad nocumenti differenciam solum. Nichil enim differt si studiosum prauus priuauit uel e conuerso.