Intemperancia
Quod intemperancia magis est uoluntarium quam timor, quia intemperancia delectabilis, timor autem tristabilis.
Quod intemperancia magis est exprobrabilis.
Quod intemperancia transfertur ad peccata puerilia, timor uero ad uirilia.
Vox 11
Intellectus
Quod intellectus est principiorum quorum non est ars neque sciencia neque prudencia, quia sciencia est demonstrabilium, ars uero contingencium et prudencia.
Quod intellectus est extremorum terminorum et primorum.
Quod omnis intellectus appetit et eligit bonum sibi.
Quod intellectus est diuinum quid cuius operacio secundum propriam uirtutem est perfectissima felicitas.
Quod intellectus licet sit paruus mole, preciositate et uirtute multum magis omnibus superexcellit.
Vox 12
Intellectiui gracia
Quod intellectiui gracia unusquisque esse uidetur.
Vox 13
Intelligere
Quod intelligere et sentire sunt principaliter bona.
Vox 14
Ydiote
Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes.
Vox 15
Intellectuales uirtutes
Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam.
Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum.
Vox 16
Iactator
Quod iactator est simulatiuus gloriosorum et non existencium et maiorum quam existunt.
Quod iactatorum quidam fingunt maiora quam sint nullius gracia, alii causa honoris et glorie et non est multum uituperabilis talis, alii causa argenti et hii deformiores.
Quod iactator non est in potencia, set ex eleccione et habitu et hic gloriam appetens uel lucrum; et qui iactant se gracia glorie fingunt ea in quibus laus et felicitas, qui uero causa lucri fingunt se medicum uel diuinatorem uel sapientem.
Quod iactator magis opponitur ueridico quam eyron, quia deterior.
Quod iactancie medietas est fere circa eadem, id est circa dicta et facta in conuiuendo.
Vox 17
Iudex
Quod iudex bonus est unusquisque eorum que cognoscit.
Quod iudex uult esse sicut uelut iustum animatum.
Quod iudices uocantur mesidici, id est medium dicentes; iudex enim adequat.