Intemperatus
Quod intemperatos non dicimus gaudentes in odoribus rosarum et tymiamatum.
Quod intemperatus est qui superhabundat in delectacionibus tactus.
Quod intemperatus omni uoluptate potitur nec ab una recedit.
Quod intemperatus tristatur magis quam oportet in quantum non adipiscitur delectabile et ipsa delectacio facit ei tristiciam in quantum non saciat.
Quod intemperatus concupiscit omnia delectabilia uel que maxime sunt delectacionis et ducitur a concupiscencia pocius quam eum regimen racionis contineat et pro hiis que sunt bona racionis eligit delectabilia secundum sensum.
Quod intemperatus tristatur et non adipiscens et concupiscens.
Quod si intemperatus debeat sanari, oportet quos paucas et mensuratas habeat cogitaciones et nichil racioni contrarias.
Quod intemperatus magis uituperandus est quam incontinens, quia persequitur non concupiscens superhabundancias et fugit moderatas tristicias.
Quod intemperatus est qui persequitur delectaciones superfluas propter eleccionem et non penitet in actu insanabilis.
Quod intemperatus est peior incontinente, quia non penitiuus et ideo insanabilis, incontinens autem sanabilis.
Vox 10
Intemperancia
Quod intemperancia magis est uoluntarium quam timor, quia intemperancia delectabilis, timor autem tristabilis.
Quod intemperancia magis est exprobrabilis.
Quod intemperancia transfertur ad peccata puerilia, timor uero ad uirilia.
Vox 11
Intellectus
Quod intellectus est principiorum quorum non est ars neque sciencia neque prudencia, quia sciencia est demonstrabilium, ars uero contingencium et prudencia.
Quod intellectus est extremorum terminorum et primorum.
Quod omnis intellectus appetit et eligit bonum sibi.
Quod intellectus est diuinum quid cuius operacio secundum propriam uirtutem est perfectissima felicitas.
Quod intellectus licet sit paruus mole, preciositate et uirtute multum magis omnibus superexcellit.
Vox 12
Intellectiui gracia
Quod intellectiui gracia unusquisque esse uidetur.
Vox 13
Intelligere
Quod intelligere et sentire sunt principaliter bona.
Vox 14
Ydiote
Quod ydiote inueniuntur eciam magis agentes bona quam principes.
Vox 15
Intellectuales uirtutes
Quod intellectuales uirtutes dicimus sapienciam, intellectum et prudenciam.
Quod intellectualis uirtus habet plurimum ex doctrina generacionem et augmentum.