Irracionale Quod irracionale participat aliqualiter racionem. Vox 33 Irundo Quod una irundo non facit uer nec una dies; sic nec una uirtus facit felicem nec paucum tempus. Vox 34 Inuoluntarium De inuoluntario mixto ex uiolento et uoluntario, exemplum in tyranno et nauta qui res suas proicit in mare tempore tempestatis; mixte enim uidentur tales operaciones et magis uoluntariis assimulantur. Quod illa que sunt secundum se ipsa inuoluntaria et tamen principium eorum est in operante, sunt uoluntarie nunc, sicut qui habet res suas in naue tempore tempestatis. Vox 35 Inuoluntarium per ignoranciam De inuoluntario per ignoranciam. Vox 36 Inuoluntarium Quod in inuoluntariis est misericordia et uenia. Quod inuoluntarium dicitur per ignoranciam et uiolenciam. Quod inuoluntarium est cum tristicia et penitudine. Quod inconueniens est dicere inuoluntaria que debet appetere et irasci in quibusdam. Quod omne inuoluntarium est triste, quod autem secundum concupiscenciam est delectabile. Quod inconueniens est ponere inuoluntaria esse que ab ira et concupiscencia. Quod inuoluntariorum hec quidem sunt uenialia, que non solum ignorantes set propter ignoranciam; que autem non propter ignoranciam set ignorantes propter passionem, non uenialia. Vox 37 Inops Quod inops non potest esse magnificus. Vox 38 Infirmitas Quod infirmitates corporis sunt uoluntarie quando causa est uoluntaria, sicut qui oculos amisit increpamus. Vox 39 Inuerecundus Quod inuerecundus dicitur fortis secundum methaphoram; habet enim aliquid simile forti, quia uterque inpauidus. Vox 40 Insensibilis Quod insensibiles dicuntur qui deficiunt multum in delectacionibus tactus. Vox 41 Infirmus Quod sicut infirmus qui consilium medici audit et nichil facit non habebit bene in corpore, sic philosophantes de uirtute et nichil operantes nunquam se bene habebunt in anima.