Ischironomones
Quod ischironomones sunt ydiogmones et indisciplinati et agrestes.
Vox 43
Ynobe
Quod Ynobe propter nimium amorem rebellauit diis.
Vox 44
Iudicium
Quod iudicium singularium est per sensus et uirtutes particulares.
Vox 45
Iuuenes
Quod iuuenes sunt amatiui, quia propter delectacionem et passionem quam persequntur multum amatiue uiuunt.
Quod iuuenes cito amant et cito quiescunt ab amare et cadunt eadem die multociens ab amacione.
Quod iuuenes propter delectacionem uolunt commanere et conuiuere per totam diem, quia fit ipsis amicicia sic cum sibi existunt delectabiles.
Quod iuuenes fiunt amici cito, set non omnino perfecti amici quia non commanent in amicicia; commorari autem et congaudere ad inuicem maxime uidentur esse amicabilia; propter quod beniuoli sunt.
Vox 46
Infortunatos
Quod ad infortunatos debet amicus ire prompte non uocatus ut eis bene faciat, et maxime hiis qui sunt in necessitate et non dignificantibus, id est qui non exigunt; ambobus enim melius et delectabilius dum uni subuenitur in necessitate et alius facit opus uirtutis.
Vox 47
Iuuenis
Quod iuuenes geometrici fiunt et non prudentes.
Quod ex iuuenibus, ut Plato ait, debet assuefieri quando gaudere et tristari et in quibus oportet.
Quod iuuenes propter augmentum habent fluxum humorum in corpore sicut eciam uinolenti, et ideo sunt feruentes multum in concupiscencias delectacionum.
Quod iuuenis non est proprius auditor politice; inexpertus enim est eorum qui secundum uitam sunt actuum.
Quod iuuenis secundum etatem aut secundum morem iuuenilis, nichil differt.
Quod iuuenis per consuetudinem sit recte ducibilis ad uirtutem non est facile, nisi nutritus sit coactiuis legibus.
Quod iuuenibus in quibus uigent passiones non sunt per se delectabilia opera uirtutum.
Quod iuuenes et pueri ad hoc quod sint boni oportet legibus ordinatam esse nutricionem eorum.
Quod non sufficit quod aliquis in iuuentute nutriatur recte, set oportet quod perueniens ad etatem uirilem assuefiat in operibus uirtutis et circa hoc indigemus legibus per totam uitam.
Caput 10
Vox 1
Laudamus
Quod laudamus uirtutem propter opera et actus; et fortem et cursorem.
Quod si laudantur dii relati ad nos, erit derisio.
Vox 2
Laus
Quod laus non est optimorum quorum est felicitas, set maius aliquid et melius.