Iustificacio Quod iustificacio in communi uocatur dycaiopragema, id est operacio iusticie. Quod iustificacio et dycaiopragema determinantur uoluntario et inuoluntario. Quod iniustificacio nequaquam est si non est uoluntarium. Vox 27 Ira Quod qui ex ira consequitur racionem aliqualiter, concupiscencia autem non; igitur est turpior. Quod ira est naturalius superfluis concupiscenciis. Quod ire et concupiscencie uenereorum transmutant et insanias faciunt. Quod qui ex ira aliquid agit non dicitur agere ex prouidencia, et ideo magis uidetur incipere malum ille qui prouocat quam ille qui ex ira operatur. Quod ire superhabundancia est secundum omnes circumstancias, quia irascitur in quibus non oportet et similiter in aliis; non tamen omnia eidem existunt. Quod iracundia est superhabundancia circa iras. Quod iratus facit tristatus, iniurians autem cum delectacione; et intelligit de iniuria mechie. Quod qui in ira parum habundat, ignoscibile est, qui uero magis uituperabilis, qui uero multum habundat uel deficit ualde uituperabilis. Quod ira est passio quedam, faciencia autem multa et differencia. Quod ira et concupiscencia sunt racionales passiones. Quod qui irascitur in quibus et quibus et ut et quando et quanto tempore oportet, laudatur. Quod non irasci in quibus oportet insipientis uidetur esse et secundum omnes circumstancias, quia non uidetur sentire neque tristari. Quod qui in irascendo parum transgreditur a medio siue in habundando siue in deficiendo non uituperatur immo laudatur; parum deficientes et mansuetos dicimus. Quod irascentes laudamus ut uiriles et potentes principari. Vox 28 Inirascibilitas Quod inirascibilitas est defectus. Vox 29 Iracundi Quod iracundi qui uelociter irascuntur et in quibus et quibus non oportet et magis quam oportet hoc habent optimum quod quiescunt uelociter; non enim retinent iram, set reddunt. Quod iracundus non est insidiator. Vox 30 Irascendum Quod non facile determinare quibus et quantum sit irascendum et usquequo recte facit uel peccat. Vox 31 Iratus Quod iratus ante uindictam dolet, puniens autem delectatur. Quod irati pugnantes propter iram non sunt fortes, quia non propter bonum neque ut racio dicit, set propter passionem. Vox 32 Irracionale