Iustum naturale et legale
Quod iusti politici hoc quidem naturale hoc autem legale; et est naturale quod ad omnes et ubique eandem habet potenciam et non ex hoc quod sic uideatur uel non uideatur; legale autem est quod differenciam non habet nisi ex posicione legis sicut exemplificat.
Quod iusta legalia sunt que secundum composicionem legis sunt statuta et secundum conferens, sunt similia mensuris que non sunt ubique equales; similiter iusta que non sunt naturalia set humana sunt diuersa apud diuersos, set aliqua est optima.
Quod unumquodque iustorum, scilicet naturalium et legalium, se habet ad singula opera huius uel illius ut uniuersale, quia opera sunt multa et regulantur uno uniuersali.
Quod non dicendum iusta operari neque dycaioprage si quis pignus reddat nolens et propter timorem, set per accidens; et similiter de iniusto.
Quod secundum hoc iustum quod est secundum methaphoram et similitudinem dictum non conuenit ut iustum sit alicuius ad se ipsum.
Quod iustum quoddam uidetur esse omni homini ad omnem potentem communicare lege et composicione, et amicicia similiter quantum homo.
Quod iustum est duplex: hoc quidem non scriptum, hoc autem secundum legem.
Vox 22
Iniusticia
Quod quedam iniusticia est specialis preter iniusticiam generalem, et hanc manifestat in pluribus uiciis.
Quod iniusticia inequalis et auari qui est in plus accipiendo se habet sicut pars ad totum.
Quod iniusticia plura mala facit formaliter, set iniustus effectiue.
Quod iniusticia que contraria iusticie est operatiua iniusti, et hoc est superhabundancia et defectus uel utilis uel nociui quod est preter proporcionale.
Quod iniusticia non est in omnibus in quibus est iniustum facere, quia quandocumque aliquis tribuit sibi plus de bonis et minus de malis, facit iniustum, non tamen semper est iniusticia.
Quod iniusticia potest esse ad se ipsum quia contingit in potenciis anime quod aliquis paciatur contra sui ipsius appetitum, et in hiis est iustum sicut inter imperatum et imperantem.
Vox 23
Iniustus
Quod iniustus uidetur esse illegalis et auarus et inequalis.
Quod iniustus non semper plus eligit, set et minus in simpliciter malis.
Queritur ex quibus operibus efficitur aliquis iniustus.
Quod iniustus non est nisi per principium eleccionis ut si quis commiscetur mulieri alteri sciens non propter hoc principium set propter passionem innatam, iniustum facit set non est iniustus.
Quod non sunt iniusti qui propter iram uel alias passiones non naturales operantur, set nocentes et peccantes iniustum faciunt et iniustificaciones, non tamen mali et iniusti dicuntur, quia non propter iniusticiam set propter passionem faciunt.
Quod tunc est quis iniustus et malus quando ex eleccione operatur et ex intencione nocendi.
Vox 24
Iniustum
Quod iniustum est preter proporcionale dupliciter, scilicet in plus et in minus, et hoc eciam accidit in operibus distributiue iusticie; qui enim iniustum facit plus habet, qui uero patitur minus boni.
Quod non potest aliquis sibi ipsi facere iniustum, quia uolens pacietur iniustum; et probat in particularibus iniustis, quia nullus mechatur cum uxore sua, set cum alia, neque suffodit sui ipsius murum; de racione enim eius est quod preter uoluntatem paciatur.
Quod nullus facit sibi iniustum uolens.
Quod iniustum facit ciuitati qui interficit se ipsum, propter quod ciuitas dampnificat, et quedam inhonoracio adest inflicta a ciuitate sicut quod lex precipit quod tales non tumulentur.
Quod non facit iniustum sibi ipsi qui facit iniustum solum, set non est totaliter prauus secundum uniuersalem maliciam que comprehenditur in illegali iniusticia.
Quod omne iniustum facere est uoluntarium et per eleccionem.
Quod non uidetur iniustum facere quia passus est et idem contrafaceret.
Quod ad iniustum facere plus accedit distributor qui uoluntarie distribuit, quia in ipso est principium accionis; recipiens non semper iniustum facit nisi sit in uoluntate eius quod plus habeat per aliquam machinacionem.
Quod iniustum multipliciter quis facere dicitur, aut sicut primum mouens aut sicut instrumentum coniunctum sicut manus aut separatum sicut seruus et securis, que non formaliter set materialiter iniusta faciunt.
Quod non facit iniustum formaliter si ignorans utrumque ius, scilicet legale et naturale, iudicat preter iusticiam utriusque; si autem cognoscens iudicauit iniuste gracia alicuius quem diligit uel timore pene, auare facit eciam per se et iniuste.