Lacones
Quod Lacones non recitabant seruicia que prestiterant Atheniensibus, quia non libenter audissent.
Vox 11
qui Lapidem
Quod qui lapidem emittit uoluntarie quidem, set non est in uoluntate eius ut resumat; sic est de iusto.
Vox 12
Leo
Quod leo non gaudet uoce bouis, set comestione, quando per uocem sensit quod prope est.
Vox 13
Lectus
Quod omnes appetunt lectum, dicit Homerus, iuuenis et crescens.
Vox 14
Ligna
Quod ligna tortuosa dirigentes.
Vox 15
Luxuriari
Quod si aliquis luxuriatur causa lucri, non est luxuriosus, set auarus; qui uero multa cum luxuria consumit magis est luxuriosus quam auarus.
Vox 16
Ludus
Quod ludus est quedam requies in uita.
Quod in ludo habundans aliquis uolens omnino risum facere magis quam pulcra et honesta dicere, bomolochus dicitur; set qui nec uult aliquod ludicrum dicere nec delectabiliter audit, agrici et duri dicuntur; qui uero moderate utuntur ludo eutrapeli appellantur.
Quod ludus liberalis differt ab eo qui seruilis et disciplinati et indisciplinati.
Quod ludus et requies necessaria sunt in uita.
Quod ludorum quidam sunt delectabiles qui propter se ipsos queruntur.
Quod inconueniens est ponere ludum finem humane uite.
Quod gracia ludi studere et laborare insipiens uidetur et ualde puerile.
Quod ludus ordinetur ad studium secundum Anatharsem recte habere uidetur; requiei enim assimulatur ludus.
Caput 11
Vox 1
Magnanimus
Quod magnanimus bene se habet in omnibus et diuiciis et potentatibus et in omni bona fortuna nec nimis gaudet in prosperis nec tristatur in aduersis nec multum gaudet circa honorem.
Quod magnanimi non sunt qui sine uirtute bona fortune habent.
De magnanimi proprietatibus.
Quod magnanimi habent in memoria eos quibus bene fecerunt, set non eos a quibus bona receperunt.
Quod magnanimi est nullo indigere uel uix.
Quod magnanimi est facere magnum ad eos qui sunt in dignitate, quia difficile est excellere magnos et uenerari ab eis.