Laudabile
Quod laudabile in quale quid est et in ad aliquid.
Vox 5
Lex
Quod legis latores puniunt operantes male, bona autem operantes honorant.
Quod legis latoris est determinare de uoluntario et inuoluntario.
Quod leges de omnibus coniectant quantum ad id quod confert omnibus uel optimis.
Quod leges non difficile intelligere est.
Quod lex precipit opera omnium, ut opera fortis non derelinquere aciem, et non mechari neque conuiciari.
Quod lex precipit uiuere secundum unamquamque uirtutum, et unamquamque maliciam prohibet.
Quod omnis lex proponit uniuersaliter, set in quibusdam operibus non est possibile aliquid rectum dicere uniuersaliter.
Quod lex accipit illud quod ut in plus et frequencius recte fit et statuit illud uniuersaliter, tamen non ignorat legis lator quod ex lege sua peccatum accidit si in omnibus uniformiter teneatur; nichilominus lex est recta, quia attendit illud quod in pluribus accidit.
Quod secundum legem non sunt omnia facienda, quia de quibusdam non potest poni uniformis lex; et ideo indiget sentencia discernente, in quibus scilicet sit seruanda lex, sicut exemplificat de regula Lesbie edificacionis.
Quod quecumque lex non iubet, illa prohibet; puta non iubet lex se ipsum interficere.
Quod leges ubique fiunt quod de uoluntariis conuencionibus non fiat uindicta ut unus plus cogatur soluere quam promisit.
Quod leges existimant iustius esse quod ille mensuret recompensacionem cui concessum est quam concedens.
Vox 6
Lex
Quod legibus nos indigemus per totam uitam, quia multi necessitati obediunt magis sermoni.
Quod legis latores uel positores dicunt quidam opportere prouocare ad uirtutem quosdam boni gracia per premia que impendunt illis qui obedientes effecti per bonas consuetudines precedentes, et inobedientibus Penas dare, et insanabiles totaliter exterminare.
Quod oportet uiuere secundum legem habentem coactiuam uirtutem, ne aliquis agat praua uoluntarie uel inuoluntarie.
Quod lex sermo ens a prudencia aliqua et intelligencia coactiuam habet uirtutem.
Quod lex non est onerosa precipiens epyeikes.
Quod legis latores in sola Lacedemoniorum ciuitate cum paucis curam uidetur fecisse de nutricione puerorum et quibus adinuencionibus uiuat; in aliis autem ciuitatibus neglectum est et uiuit unusquisque ut uult.
Quod sicut leges se habent in ciuitatibus, sic paterni sermones in domibus.
Quod ex quo per leges aliquis bonus fit, si uult aliquos uel multos uel paucos meliores facere, debet fieri legis positiuus; quia non cuiuslibet est disponere bene, set alicuius scientis secundum aliquam disciplinam, sicut cognoscere medicinalia non est nisi medici.
Queritur unde et qualiter possit fieri legis positiuus quis.
Quod leges assimulantur politicis operibus.
Quod per legum cognicionem et congregacionem fiunt homines intelligibiliores ad ciuilia et preparaciores quam alii.
Vox 7
Legalia
Quod omnia legalia sunt aliqualiter iusta.
Quod legalia sunt que determinata sunt a lege, et unumquodque horum est iustum.
Quod legalia sunt factiua et conseruatiua felicitatis et particularum ipsius politica communicacione.
Quod legalia sunt quecumque lege ponuntur ab habentibus auctoritatem in singularibus, sicut sacrificare Braside.
Vox 8