Liberalitas Quod liberalitas est circa pecunias medietas. Quod liberalitas magis est in dando quam in accipiendo. Vox 9 Liberalis Quod liberalis laudatur circa dacionem pecuniarum et sumpcionem et magis circa dacionem, et non in bellicis neque in delectabilibus neque in iudiciis. Quod liberalis est qui optime utitur diuiciis circa quas liberalitas existit. Quod liberales dicuntur qui dant magis quam accipiunt. Quod non laudantur multum qui non accipiunt. Quod liberales maxime amantur; utiles enim in dacione. Quod liberales ad pecuniarum emissionem audacter se habent et in periculis bellicis sunt timidi; et ideo circa huiusmodi non est fortitudo. Quod non est liberalis qui dat quibus non oportet uel non boni gracia, set propter aliam causam; set habet aliud nomen. Quod nullus liberalis tristatur de eo quod dat, et quod oportet. Quod liberalis non accipit unde non oportet, quia omnis talis acceptor honorat pecunias quasi per se expetendas. Quod liberalis non est petitiuus; non enim est benefacientis beneficiari ab aliis. Quod liberalis accipit a propriis possessionibus non ut bonum set ut necessarium, ut habeat dare. Quod liberalis procurat bona ut semper possit sufficere ad dandum. Quod liberalis non dat omnibus, ut habeat dare quibus oportet et quando et ubi bonum. Quod liberalis est superhabundanter dare, ita ut relinquat sibi minora, quia eius non est respicere ad se ipsum set ad alios. Quod liberaliores sunt ad dandum non qui acquisierunt, set qui susceperunt substanciam, quia inexperti indigencie. Quod liberalis non facile ditatur neque acceptiuus neque custoditiuus pecunie, set emissiuus et datiuus, qui non amat pecunias nisi gracia dacionis. Quod liberalis non quibus non oportet, neque quod non oportet, neque quecumque alia talia, quia hoc non esset liberalitatis. Quod liberalis est qui secundum substanciam expendit et in que oportet que oportet et in hoc differt a prodigo qui superhabundat. Quod liberalis delectabiliter dabit et expendet in que oportet indifferenter in magnis et paruis; et accipit unde oportet et que oportet. Quod liberalis si expendit aliquid preter optimum tristatur, set moderate. Quod liberalis est bene communicatiuus in pecuniis et potest bene pati iniusta et magis grauatur si non dat quod dandum est quam si dat quod dandum non est. Quod liberalitas non est mensuranda secundum quantitatem datorum, set secundum substanciam et habitum dantis. Vox 10 Lacones Quod Lacones non recitabant seruicia que prestiterant Atheniensibus, quia non libenter audissent. Vox 11 qui Lapidem Quod qui lapidem emittit uoluntarie quidem, set non est in uoluntate eius ut resumat; sic est de iusto. Vox 12 Leo Quod leo non gaudet uoce bouis, set comestione, quando per uocem sensit quod prope est.