Magnificencia Quod magnificencia est medietas circa pecunias, set differt magnificencia a liberali. Quod magnificencia est quedam uirtus circa magnos sumptus in pecuniis. Quod magnificencia est talium sumptuum qualia dicimus honorabilia, puta circa deos dona reposita, et preparaciones et sacrificia. Quod magnificencia puerilis doni spera et lechitus, quamuis quantum ad precium sit paruum et illiberale. Magnificus. Quod magnificus est circa magna, liberalis circa parua. Quod magnificus excedit liberalem magnitudine. Quod non dicitur magnificus qui in paruis et moderatis secundum dignitatem expendit, set qui in magnis. Quod magnificus assimulatur scienti. Quod magnificus intendit magis qualiter optimum et decentissimum faciat quam quali et quanto. Quod magnificum oportet liberalem esse, quia expendit que oportet et ut oportet. Quod magnifici speculacio est ammirabilis, quia omne quod facit magnificus est admirabile. Quod in omnibus magnifici oportet considerare magnificum cuius condicionis est et quarum possessionum. Quod ad claritatem persone magnifici pertinent ample possessiones uel per se ipsum acquisite, uel per progenitores, et quod sint nobiles genere et gloriosi dignitate. Quod magnifici sumptus circa propria sunt quecumque in semel fiunt sicut nupcie filiorum uel festum aliquod circa quod tota ciuitas studet uel suscepciones peregrinorum et daciones et talia. Quod magnifici est preparare habitaciones decenter diuiciis, quia magnifici est facere sumptus circa ea quibus ornatur sua magnificencia. Quod magnificus in unoquoque genere expendit magnum secundum genus illud. Mansuetudo. Quod mansuetudo est medietas circa iram; superhabundans dicitur iracundus. De mansuetudine, quod est medietas circa iras que fertur ad defectum innominatum existentem. Vox 5 Mansuetus Quod mansuetus laudatur quia uult inperturbatus esse et non duci a passione, set secundum quod racio ordinat secundum omnes circumstancias; et magis accedit ad defectum, quia non est punitiuus set magis condonatiuus. Quod mansuetudini magis opponitur superhabundancia quam defectus. Manus. Quod manus dextera secundum naturam melior est quam sinistra, set contingit aliquem ambidextrum esse in quo sinistra est aptior. Vox 6 Medicina Quod medicine per contraria nate sunt fieri. Vox 7 Medicus Quod medicus non considerat de sanitate in uniuersali, set de hac sanitate hominis et huiusmodi hominis. Quod medicorum excellentes considerant et negociantur circa corporis cognicionem. Quod scire ea per que medici sanant est facile, set qualiter oporteat uti in diuersis secundum diuersas complexiones est tantum difficile scire quantum et medicum esse. Quod medicus et omnis artifex operatiuus operabitur optime quando scit uniuersale, quia hoc scilicet utile est omnibus. Quod medici quidam uidentur sui ipsorum optimi esse, alteri nichil utique potentes sufficere, quia quos non sunt experti non possunt curare. Medium. Quod qui a medio parum transgreditur non uituperatur, set qui plus et talis non latet scilicet qui non est in medio; hic autem in quantum uituperabilis non est facile determinare. Quod coniecturantes medium oportet intendere ad que facile mobiles sumus ex natura, quia diuersi ad diuersa; et hoc cognoscitur ex delectacione et tristicia et ab hiis in contrarium attrahere nos oportet, et sic multum abducentes nos a peccato ad medium ueniemus.