Malicia Quod malicia est uoluntarium. Quod malicie corporales que sunt in nobis increpantur; que autem non in nobis non increpantur. Quod malicie uoluntarie utique sunt sicut uirtutes. Quod malicia non est bestie nec uirtus sicut nec Dei. Quod malicie neque ulli uituperabilium debetur uenia. Quod malicia peruertit et mentiri facit circa particularia principia. Quod malicia corrumpit principium, uirtus autem saluat. Quod malicia intense est fugienda et temptandum ad hoc quod sit epyeikes, quia sic amicabiliter habebit ad se ipsum et alteri amicus erit. Quod malus ledit se ipsum et proximum prauas passiones sequens. Quod omnis malus est ignorans. Quod in malo dissonant que oportet agere et que agit. Magnanimitas. Quod ad magnanimitatem uidentur conferre nobilitas, diuicie et potentatus, quia sunt in quadam excellencia et faciunt dignum honore. Quod magnanimitas est circa honorem magnum. Quod magnanimitas circa honores et inhonoraciones; superhabundancia autem caymotes, defectus uero pusillanimitas. Quod magnanimitas est ornatus aliarum uirtutum. Quod maximum circa quod est magnanimitas est illud quod diis attribuimus et quod desiderant qui in dignitate sunt et quod est premium uirtutum, et hoc est honor. Vox 4 Magnificencia Quod magnificencia est medietas circa pecunias, set differt magnificencia a liberali. Quod magnificencia est quedam uirtus circa magnos sumptus in pecuniis. Quod magnificencia est talium sumptuum qualia dicimus honorabilia, puta circa deos dona reposita, et preparaciones et sacrificia. Quod magnificencia puerilis doni spera et lechitus, quamuis quantum ad precium sit paruum et illiberale. Magnificus. Quod magnificus est circa magna, liberalis circa parua. Quod magnificus excedit liberalem magnitudine. Quod non dicitur magnificus qui in paruis et moderatis secundum dignitatem expendit, set qui in magnis. Quod magnificus assimulatur scienti. Quod magnificus intendit magis qualiter optimum et decentissimum faciat quam quali et quanto. Quod magnificum oportet liberalem esse, quia expendit que oportet et ut oportet. Quod magnifici speculacio est ammirabilis, quia omne quod facit magnificus est admirabile. Quod in omnibus magnifici oportet considerare magnificum cuius condicionis est et quarum possessionum. Quod ad claritatem persone magnifici pertinent ample possessiones uel per se ipsum acquisite, uel per progenitores, et quod sint nobiles genere et gloriosi dignitate. Quod magnifici sumptus circa propria sunt quecumque in semel fiunt sicut nupcie filiorum uel festum aliquod circa quod tota ciuitas studet uel suscepciones peregrinorum et daciones et talia. Quod magnifici est preparare habitaciones decenter diuiciis, quia magnifici est facere sumptus circa ea quibus ornatur sua magnificencia. Quod magnificus in unoquoque genere expendit magnum secundum genus illud. Mansuetudo. Quod mansuetudo est medietas circa iram; superhabundans dicitur iracundus.