Manifestissima Quod manifestissima ex quibus mundus constat sunt nobiliora quam homo. Vox 23 Mens Quod mens speculatiua nichil mouet. Vox 24 Minor proposicio Quod minores proposiciones sunt principia finalis operis per exequcionem. Quod minor proposicio est principium in operacione. Vox 25 Mollicies Quod mollicies et incontinencia praua et uituperabilia sunt. Quod mollis dicitur qui uincitur a tristiciis quas multi uincunt. Quod molli opponitur perseueratiuus. Melancolici. Quod melancolici et colerici maxime sunt irrefrenati. Quod melancolici semper sunt in uehementi appetitu. Vox 26 Mulieres Quod mulieres non dicuntur simpliciter incontinentes, quoniam non ducunt set ducuntur mollicie nature et defectu racionis. Vox 27 Muris sonum Quod muris et mustele sonum timent quidam propter bestialitatem. Millesii. Quod Millesii stulti quidem non sunt, operantur autem qualia quidem stulti; sic incontinentes non sunt iniusti, set operantur iniusta. Caput 12 Vox 1 Natura Quod nullum natura existencium est ex assuefaccione; exemplum de lapide et igne. Quod in hiis que a natura insunt prius potencias eorum ferimus, posterius autem operaciones. Quod propter naturam quidem turpes nullus increpat. Quod quia natura nostra non est simplex set composita, aliquid est sibi delectabile secundum corporalem et aliquid secundum incorporalem. Quod si natura aliqua sit simplex, accio eius semper eadem et delectabilissima erit. Quod natura que indiget transmutacione maliciam habet, quia non est simplex neque per se bona sicut homo qui facile transmutabilis est malus. Vox 2 Naturalia Quod in naturalibus concupiscenciis pauci peccant. Quod naturalia non moueantur non est sic habens, id est uniuersaliter uerum, quia secundum essenciam non remouentur, secundum usum possunt remoueri; set nequaquam sic apud deos sicut apud nos.