Mansuetus Quod mansuetus laudatur quia uult inperturbatus esse et non duci a passione, set secundum quod racio ordinat secundum omnes circumstancias; et magis accedit ad defectum, quia non est punitiuus set magis condonatiuus. Quod mansuetudini magis opponitur superhabundancia quam defectus. Manus. Quod manus dextera secundum naturam melior est quam sinistra, set contingit aliquem ambidextrum esse in quo sinistra est aptior. Vox 6 Medicina Quod medicine per contraria nate sunt fieri. Vox 7 Medicus Quod medicus non considerat de sanitate in uniuersali, set de hac sanitate hominis et huiusmodi hominis. Quod medicorum excellentes considerant et negociantur circa corporis cognicionem. Quod scire ea per que medici sanant est facile, set qualiter oporteat uti in diuersis secundum diuersas complexiones est tantum difficile scire quantum et medicum esse. Quod medicus et omnis artifex operatiuus operabitur optime quando scit uniuersale, quia hoc scilicet utile est omnibus. Quod medici quidam uidentur sui ipsorum optimi esse, alteri nichil utique potentes sufficere, quia quos non sunt experti non possunt curare. Medium. Quod qui a medio parum transgreditur non uituperatur, set qui plus et talis non latet scilicet qui non est in medio; hic autem in quantum uituperabilis non est facile determinare. Quod coniecturantes medium oportet intendere ad que facile mobiles sumus ex natura, quia diuersi ad diuersa; et hoc cognoscitur ex delectacione et tristicia et ab hiis in contrarium attrahere nos oportet, et sic multum abducentes nos a peccato ad medium ueniemus. Quod difficile est medium determinare in singularibus, quia quandoque laudantur deficientes et mansueti dicuntur et quandoque grauantes et uiriles uocantur. Quod medium est contrarium extremis sicut equale quod est medium inter magnum et paruum respectu parui est maius, respectu magni est minus. Quod medium quandoque habet similitudinem cum uno extremorum, sicut fortitudo audacie assimulatur et liberalitas prodigalitati. Quod in unoquoque medium accipere est difficile, puta circuli medium non cuiuslibet set scientis, declinare autem facile. Quod oportet coniectantem medium primum quidem recedere magis a contrario; exemplum de Calipso. Quod medium rei est quod equaliter distat ab utroque extremorum, quod est unum et idem omnibus. Quod medium quo ad nos non sumitur ita secundum distanciam quantitatis ab utroque extremorum, quia non est necessarium si alicui est superfluum comedere decem minas, alicui autem paucum, quod magister, id est sapiens, precipiat quod comedat sex quasi medium, quia hoc alicui erit multum alicui erit parum; et exemplificat de Milone et dominatore gignasiorum. Quod medium desiderat omnis sciens, et superhabundanciam et defectum fugit; medium dico quo ad nos. Quod attingere medium est difficile. Quod medium est racio recta in moralibus. Quod medium secundum rectam racionem determinatur in omnibus habitibus. Quod medium in omnibus studiis est racio recta a quo non oportet superhabundare. Vox 8 Medietas De medietatibus circa operaciones et passiones. Quod medietas in omnibus est laudanda, extrema autem non recta neque laudabilia set uituperabilia. Quod medietates sunt in passionibus. Medicatiui. Quod medicatiui non fiunt aliqui ex hoc quod legunt libros medicine, set experti in arte medicine. Vox 9 Medius habitus