Medietas
De medietatibus circa operaciones et passiones.
Quod medietas in omnibus est laudanda, extrema autem non recta neque laudabilia set uituperabilia.
Quod medietates sunt in passionibus.
Medicatiui. Quod medicatiui non fiunt aliqui ex hoc quod legunt libros medicine, set experti in arte medicine.
Vox 9
Medius habitus
Quod medius habitus in omnibus est laudabilis.
Quod medius habitus est laudabilis secundum quem irascimur secundum quod oportet secundum omnes circumstancias, superhabundancia autem et defectus uituperabiles.
Quod medius habitus est laudabilis secundum quod recipit que oportet et spernit que oportet.
Vox 10
Mendacium
Quod mendacium secundum se prauum est et fugiendum, uerum autem eciam bonum laudabile.
Quod mendaces sunt uituperabiles, magis autem iactator.
Mensura. Quod mensure non ubique equales.
Utrum ad mensuram utilitatis quam consequutus est recipiens uel paciens debeat fieri retribucio beneficii, aut ad quantitatem beneficii quod alter impendit.
De mensura amicicie que est secundum uirtutem.
Quod communis mensura inuenta est in amicicia utilis, et hoc est nummisma ad quod omnia referuntur et mensurantur.
Quod mensura omnium est uirtus et studiosus.
Vox 11
Mensuracio
Quomodo fiat mensuracio quando sunt dona huiusmodi sine pacto tamen cum spe retribucionis; et dicit philosophus quod non solum necessarium est set eciam iustum quod prehabens ordinet et mensuret retribucionem, ut quantum recipiens est adiutus tantum dans habebit ab hoc dignitatem, sicut in empcionibus uidetur factum.
Quod oportet omnia mensurari uno quod secundum ueritatem continet omnia.
Vox 12
Modus
Quod diuersus est modus procedendi in racionibus que a principiis ad principiata, sicut exemplum ponit Plato de stadiis et atlothetis.
Vox 13
Modestus
Quod modestus est minoratiuus.
Vox 14
Motus
Quod sicut ex motibus corpora iudicantur, ita et mores.
Quod motus est principium actus in racione efficientis.
Quod omni motui proprium uidetur esse uelocitas et tarditas, etsi non secundum se ipsam; et hoc dicit propter motum ultimi orbis.
Quod omnis motus est in tempore, quia motus exspectat aliquid in futurum unde perficiatur species sua, sicut exemplificat in edificatiua cuius una pars sicut lapidum composicio alia est a columpne uirgacione.
Vox 15