Mendacium
Quod mendacium secundum se prauum est et fugiendum, uerum autem eciam bonum laudabile.
Quod mendaces sunt uituperabiles, magis autem iactator.
Mensura. Quod mensure non ubique equales.
Utrum ad mensuram utilitatis quam consequutus est recipiens uel paciens debeat fieri retribucio beneficii, aut ad quantitatem beneficii quod alter impendit.
De mensura amicicie que est secundum uirtutem.
Quod communis mensura inuenta est in amicicia utilis, et hoc est nummisma ad quod omnia referuntur et mensurantur.
Quod mensura omnium est uirtus et studiosus.
Vox 11
Mensuracio
Quomodo fiat mensuracio quando sunt dona huiusmodi sine pacto tamen cum spe retribucionis; et dicit philosophus quod non solum necessarium est set eciam iustum quod prehabens ordinet et mensuret retribucionem, ut quantum recipiens est adiutus tantum dans habebit ab hoc dignitatem, sicut in empcionibus uidetur factum.
Quod oportet omnia mensurari uno quod secundum ueritatem continet omnia.
Vox 12
Modus
Quod diuersus est modus procedendi in racionibus que a principiis ad principiata, sicut exemplum ponit Plato de stadiis et atlothetis.
Vox 13
Modestus
Quod modestus est minoratiuus.
Vox 14
Motus
Quod sicut ex motibus corpora iudicantur, ita et mores.
Quod motus est principium actus in racione efficientis.
Quod omni motui proprium uidetur esse uelocitas et tarditas, etsi non secundum se ipsam; et hoc dicit propter motum ultimi orbis.
Quod omnis motus est in tempore, quia motus exspectat aliquid in futurum unde perficiatur species sua, sicut exemplificat in edificatiua cuius una pars sicut lapidum composicio alia est a columpne uirgacione.
Vox 15
Mors
Quod mors inducat felicitatem inconueniens uidetur.
Quod mortui non communicant bonis uel malis amicorum, set si aliquid redundat in eis hoc est fragile et parum; uel in ipsis esse non est tantum uel tale quod det eis felicitatem uel auferat.
Quod mors est finis terribilium et terribilissimum, quia terminus.
Quod mortuis nichil uidetur neque bonum neque malum esse.
Quod mori ad fugiendum inopiam uel cupiditatem uel aliquid triste non est fortis set magis timidi.
Mores. Quod in moribus oportet esse aliquid dirigens ad hoc quod aliquis non agat praua neque uoluntarie neque inuoluntarie.
Quod moralis habitus uidetur aliqualiter natura existere, sicut iusti et temperati.
Quod moralis uirtus non solum est secundum rectam racionem, set cum recta racione.
Quod qui sunt unius moris et connutriti et disciplinati similiter diligunt se magis.
Vox 16