Multiplicitas
Quod in multiplicitate est multa differencia, quia quedam latens et quedam apparens, et quedam propinqua et quedam remota.
Vox 22
Manifestissima
Quod manifestissima ex quibus mundus constat sunt nobiliora quam homo.
Vox 23
Mens
Quod mens speculatiua nichil mouet.
Vox 24
Minor proposicio
Quod minores proposiciones sunt principia finalis operis per exequcionem.
Quod minor proposicio est principium in operacione.
Vox 25
Mollicies
Quod mollicies et incontinencia praua et uituperabilia sunt.
Quod mollis dicitur qui uincitur a tristiciis quas multi uincunt.
Quod molli opponitur perseueratiuus.
Melancolici. Quod melancolici et colerici maxime sunt irrefrenati.
Quod melancolici semper sunt in uehementi appetitu.
Vox 26
Mulieres
Quod mulieres non dicuntur simpliciter incontinentes, quoniam non ducunt set ducuntur mollicie nature et defectu racionis.
Vox 27
Muris sonum
Quod muris et mustele sonum timent quidam propter bestialitatem.
Millesii. Quod Millesii stulti quidem non sunt, operantur autem qualia quidem stulti; sic incontinentes non sunt iniusti, set operantur iniusta.
Caput 12
Vox 1
Natura
Quod nullum natura existencium est ex assuefaccione; exemplum de lapide et igne.
Quod in hiis que a natura insunt prius potencias eorum ferimus, posterius autem operaciones.
Quod propter naturam quidem turpes nullus increpat.
Quod quia natura nostra non est simplex set composita, aliquid est sibi delectabile secundum corporalem et aliquid secundum incorporalem.
Quod si natura aliqua sit simplex, accio eius semper eadem et delectabilissima erit.
Quod natura que indiget transmutacione maliciam habet, quia non est simplex neque per se bona sicut homo qui facile transmutabilis est malus.
Vox 2