Naturalia Quod in naturalibus concupiscenciis pauci peccant. Quod naturalia non moueantur non est sic habens, id est uniuersaliter uerum, quia secundum essenciam non remouentur, secundum usum possunt remoueri; set nequaquam sic apud deos sicut apud nos. Quod naturalia sunt immobilia et eandem potenciam habent sicut ignis hic et in Persis ardet. Quod naturalia habent principium in se ipsis. Quod naturales appetitus magis digni sunt uenia aliis minus naturalibus. Vox 3 Neuter Quod neutros horum credendum est peccare in omnibus que dicebant de felicitate. Vox 4 Nomina Quod hec nomina dampnum et lucrum inuenta sunt in communicacionibus uoluntariis, quia plus in talibus habere dicitur lucrari et minus habere dicitur dampnificari. Vox 5 Nummisma Quod nummisma inuentum est quasi mensura quedam per quam superhabundancia et defectus reducuntur ad medium. Quod nummisma factum est propter commutacionis necessitatem. Quod nummisma est quasi fideiussor future necessitatis, quia continet omnia opera sicut precium ipsorum. Quod nummisma inter alia magis debet esse mensura, quia magis permanet. Quod nummisma omnia mensurata adequat. Vox 6 Nupcias Quod ad nupcias uocantur cognati et qui sunt unius generis. Vox 7 in Nobis Quod in nobis est bonos uel malos esse. Vox 8 Nati sumus Quod nati sumus magis ad delectaciones et ideo sumus facilius mobiles ad intemperanciam quam ad temperanciam. Vox 9 Nemesis Quod Nemesis est medietas inuidie de bonis que accidunt indignis, superexcedens autem inuidus dicitur qui tristatur de bonis malorum et bonorum, deficiens autem epykairekakus. Vox 10 Nemesiticus Quod Nemesiticus tristatur de indigne bene operantibus, epykairekakus de omnibus male gaudet. Vox 11 Neoptolemus