Nemesiticus Quod Nemesiticus tristatur de indigne bene operantibus, epykairekakus de omnibus male gaudet. Vox 11 Neoptolemus Quod Neoptolemus persuasus ab Ulixe ut mendacio deciperet Philoctetem, prius consenciens postea ab illa opinione discessit et laudatus est. Vox 12 Nutritiua Quod nutritiua in sompnis uidetur maxime operari. Quod nutritiua expers est humane uirtutis. Quod nutritiua non perficitur aliqua uirtute morali; nichil enim in ipsa operari uel non operari. Caput 13 Vox 1 Operaciones Quod operaciones sunt propter operata. Quod operaciones uirtutum delectabiles sunt secundum se ipsas. Quod operaciones secundum uirtutem sunt domine felicitatis. Quod operaciones uirtutum sunt permanenciores disciplinis. Quod operaciones sunt domine, et ideo oportet considerare de operacionibus que fiunt secundum rectam racionem prudencie. Quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus. Quod de operacionibus uirtutum non secundum certitudinem est dicendum, set tipo per argumentaciones inperfectas et exemplo. Quod operaciones nichil habent stans et conferencia, sicut nec sana. Quod quedam operaciones puta adulteria non possunt bene fieri. Quod operaciones sunt circa singularia. Quod in operacionibus quibusdam laudatur aliquando quis, aliquando uituperatur. Quod operaciones que sunt circa fines et ea que sunt ad ipsos sunt secundum eleccionem et uoluntarie. Quod operaciones uirtutum sunt uoluntarie et in nobis; et sicut uirtus, et malicie sunt in nobis. Quod non omnis operacio anime suscipit medietatem, sicut adulterium, furtum, homicidium; hec enim omnia et que talia dicuntur secundum se ipsa mala esse. Quod operaciones et habitus non similiter sunt uoluntarie, quia operacionum domini sumus a principio usque ad finem et scimus omnia que contingunt in ipsis, set habituum principii adieccio incognita. Quod operacionem existimant quidam generacionem esse, quod falsum est. Quod nulla operacio perfecta est impedita. Quod quales sunt operaciones tales fiunt habitus, et qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus fere insensibilis est. Quod operaciones uirtutis sunt bone et boni gracia. Quod operacio que est in presenti magis est delectabilis quam spes futuri uel memoria preteritorum. Quod operacio felicis quem oportet delectabiliter uiuere continuatur ex amicis et talis erit magis delectabilis. Quod bona operacio continuatur facilius ab eo qui est cum alteris quam qui est solitarius. Quod operacio uirtutis non est qualitas.