Operaciones Quod operaciones sunt propter operata. Quod operaciones uirtutum delectabiles sunt secundum se ipsas. Quod operaciones secundum uirtutem sunt domine felicitatis. Quod operaciones uirtutum sunt permanenciores disciplinis. Quod operaciones sunt domine, et ideo oportet considerare de operacionibus que fiunt secundum rectam racionem prudencie. Quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus. Quod de operacionibus uirtutum non secundum certitudinem est dicendum, set tipo per argumentaciones inperfectas et exemplo. Quod operaciones nichil habent stans et conferencia, sicut nec sana. Quod quedam operaciones puta adulteria non possunt bene fieri. Quod operaciones sunt circa singularia. Quod in operacionibus quibusdam laudatur aliquando quis, aliquando uituperatur. Quod operaciones que sunt circa fines et ea que sunt ad ipsos sunt secundum eleccionem et uoluntarie. Quod operaciones uirtutum sunt uoluntarie et in nobis; et sicut uirtus, et malicie sunt in nobis. Quod non omnis operacio anime suscipit medietatem, sicut adulterium, furtum, homicidium; hec enim omnia et que talia dicuntur secundum se ipsa mala esse. Quod operaciones et habitus non similiter sunt uoluntarie, quia operacionum domini sumus a principio usque ad finem et scimus omnia que contingunt in ipsis, set habituum principii adieccio incognita. Quod operacionem existimant quidam generacionem esse, quod falsum est. Quod nulla operacio perfecta est impedita. Quod quales sunt operaciones tales fiunt habitus, et qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus fere insensibilis est. Quod operaciones uirtutis sunt bone et boni gracia. Quod operacio que est in presenti magis est delectabilis quam spes futuri uel memoria preteritorum. Quod operacio felicis quem oportet delectabiliter uiuere continuatur ex amicis et talis erit magis delectabilis. Quod bona operacio continuatur facilius ab eo qui est cum alteris quam qui est solitarius. Quod operacio uirtutis non est qualitas. Quod perfecta operacio sensus est sensus bene dispositi ad pulcherrimum sensibile, id est bene proporcionatum armonie sensus, inter omnia que iacent sub sensu. Quod operacio cuiuslibet est optima quando est optime dispositi operantis ad potissimum, id est nobilissimum, eorum que subsunt illi operanti; et delectabilissima et perfecta est talis operacio secundum omnem sensum. Quod operacionum quedam sunt necessarie et propter alterum eligibiles, quedam autem propter se ipsas. Quod unicuique est eligibilissima operacio secundum proprium habitum. Quod operacio est studiosior et felicior que est hominis, id est secundum meliorem partem ipsius, quam que est bestie, id est hominis secundum bestiale ipsius. Quod operacio continuissima que est speculatiue dicitur esse felicitas. Quod operacio secundum sapienciam est delectabilissima earum que secundum uirtutem operacionum, ut ab omnibus confessum est. Quod operaciones practicarum uirtutum sunt in ciuilibus et bellicis, et tales acciones uidentur non uacantes esse in bonitate perfecte. Quod operaciones ciuiles non sunt uacantes, quia per ipsum conuersari ciuiliter acquirens potentatus et honores et adhuc felicitatem et ipsi et ciuibus alteram existentem a politica. Quod operaciones bellice et politice inter omnes operaciones uirtutum practicarum precellunt pulcritudine et magnitudine, et tamen non sunt uacantes, quia finem aliquem appetunt et ita nec propter se ipsas sunt eligibiles et ita sequitur quod condiciones felicitatis in eis non inueniuntur. Quod sola operacio intellectus speculatiui est perfecta felicitas, eo quod nullum preter ipsam appetit finem et habet delectacionem propriam et quecumque alia beato attribuuntur dum modo accipiunt perfeccionem ex longitudine uite. Quod operaciones secundum morales uirtutes sunt humane, quia iusta et forcia et alia que secundum uirtutes agimus in commutacionibus et passionibus et aliis, omnia sunt humana, et hoc idem uidetur de prudencia; et sic felicitas ciuilis que est secundum prudenciam et alias morales uirtutes erit humana, et que est secundum intellectum erit separata et diuina.