Operata
Quod operata existunt meliora operacionibus in hiis in quibus utrumque inuenitur.
Vox 7
in Olimpiadibus
Quod in Olimpiadibus non coronantur optimi et fortissimi, set agonizantes.
Vox 8
Oligarchia
Quod oligarchia est malicia principancium qui tribuunt indigne ea que sunt ciuitatis preter dignitatem et plurima bona sibi ipsis et principatus semper eisdem amicis, ut facile ditentur.
Vox 9
Odor
Quod in odoribus rosarum et tymiamatum gaudentes non dicimus intemperatos.
Quod in odoribus ciborum gaudent aliqui quando esuriunt.
Vox 10
Oculus
Quod oculi uirtus et oculum studiosum facit et opus eius.
Vox 11
Opinio
Quod opinio uidetur esse circa omnia et circa eterna et inpossibilia et ea que in nobis sunt.
Quod opinio diuiditur uero et falso.
Quod opinio laudatur si est uera, eleccio uero si est cuius oportet uel recte.
Quod si presit opinio eleccioni uel sequitur, nichil differt, quia in hoc non intenditur, set tantum quod non sit idem.
Quod opinio aliquid determinate enunciat.
Quod opinio est duplex, quedam uniuersalis, id est maioris proposicionis, et quedam particularis, id est minoris.
Quod preter opinionem et non preter scienciam, nichil differt.
Quod preter opinionem contingit agere incontinenter.
Quod opinio non est contraria racioni per se, set per accidens in quantum concupiscencia admiscetur.
Quod opiniones sunt tres de delectacione.
Quod opinio Aristotilis uidetur consonare ceteris et operacionibus.
Quod obliuio non est prudencie, quia non solum est cum racione set habet innata principia.
Quod in operabilibus magis iudicatur ex uita et operibus quam in sermonibus, et ideo oportet ea que dicta sunt inferre per consideracionem ad uitam et opera.
Caput 14
Vox 1
Perierunt
Quod quidam perierunt propter diuicias, alii propter fortitudinem.
Vox 2
Paruificencia