Paterna precepcio Quod paterna precepcio non habet uim coactiuam neque cuiusquam alterius, qui non est persona publica sicut rex. Vox 36 Pene Quod pene debent dari contrarie amatis delectacionibus, sicut communiter dicunt. Vox 37 Presencia amici Quod presencia amicorum est delectabilis et in bonis fortunis et infortuniis; alleuiantur enim contristati condolentibus amicis. Quod presencia amici est delectabilis, quia intelligens aliquem sibi esse amicum et condolere minorem tristiciam facit. Quod presencia amici in infortuniis est mixta, quia est delectabilis et contristabilis; delectabilis quia ipsum uidere amicos est delectabile et quia facit quoddam auxilium ad non contristari dum sua uisione et suis sermonibus consolatur; est eciam contristabilis eo quod nullus uult esse causa tristicie amico suo. Quod presencia amici in bonis fortunis non est mixta, set conuersacionem delectabilem habet et intelligenciam in quantum amicus intelligit ipsum gaudere in bonis suis. Vox 38 Priamus Quod Priamus sicut narratur omnia in fine uite miserabiliter amisit. Vox 39 Propago Quod propagini assimulantur accidencia. Vox 40 Proximum Quod proximum est et mathematicum persuadentem acceptare et rethoricum demonstraciones expetere. Vox 41 Principium Quod principiorum hec quidem induccione contemplata sunt, hec uero sensu, hec autem consuetudine quadam. Quod principium uidetur plus quam dimidium tocius esse et multa manifesta fieri per ipsum. Quod principia debent esse magis cognita quam conclusio, alias per accidens sciencia haberetur. Quod principia non possunt demonstrari. Quod in principio intendendum est a quo quis beneficietur et que beneficia accipiat. Vox 42 Pictagoras Quod Pictagoras cum doceret quedam iussit discentem honorare ipsum in retribucione quantum existimabat esse rem dignam quam ab ipso doctus fuerat. Vox 43 Placere Quod eidem multi possint ualde placere, et difficile est propter dissimilitudinem morum et forte neque bonum esset. Vox 44 Prudencia Quod prudencia non est sciencia neque ars neque opinio, quia sciencia est necessariorum, opinio uero contingencium, ars uero circa factibile.